Jump to content

Ordo Romanus XIII

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ordo Romanus XIII
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 78


Ordo Romanus XIII (Gregorius X), J. P. Migne

Ordo Romanus XIII

(1105A)221 1. Quia omni potentatui vita brevis, idcirco saepe contingit quod Romani pontifices, qui in subcoelesti hierarchia primatum obtinent, infra breve temporis spatium vitam finiant, et carnis ergastulo de isto (1105B)ad libertatem transeant supernorum. Et cum talis ac tanta hierarchia non debeat esse acephala quasi monstrum, sanxerunt proinde patres sancti ut, defuncti praesidis corpore ecclesiasticae tradito sepulturae, per viam canonicam defuncto praesidi substitueretur alius, qui tanto praesit oneri et honori. Verum quia circa modos et formas qualiter se habere debeat ecclesia erga hujusmodi substituendos, cum aliquando aliqui in diversis majoribus ordinibus ecclesiasticis constituti ad onus hujus assumantur, frequenter exstitit dubitatum; propter hoc sanctissimus pater, et communis dominus, dominus noster papa Gregorius X, qui olim in diaconatus ordine constitutus exstitit ad ejusdem pontificatus apicem dignitatis, volens per ea quae circa ipsum acta sunt dubitationes hujusmodi (1105C)amputare; ad cautelam praesentium et memoriam futurorum haec quae sequuntur in scriptis fecit redigi, et brevis styli officio exarari.

2. Siquidem in primis Romana Ecclesia pastore vacante, ille qui fuerit concorditer ab omnibus cardinalibus, vel a duabus partibus electus in papam, ab universali Ecclesia Romanus pontifex habeatur; qui si fuerit absens, vel de collegio cardinalium non fuerit, ad locum in quo cardinales sunt in consistorio venire debet vocatus; et ipse coelectionis de se facit consensum praesente. Prior diaconorum exuit eum cappam seu chlamydem qua utitur, et ponit ei, si non habet, albam Romanam, camisiam, et orarium ad modum presbyteri 222 super humeros, si est presbyter: vel super laevam partem, si est diaconus, et (1105D)non in presbyterii ordine constitutus; et postea ponit ei mantum, et dicit: Investio te de papatu Romano, ut praesis Urbi et orbi; et tradit ei etiam annulum quo uti consueverunt praedecessores ipsius, et ei mitram competentem ipsi super caput imponit; et petens ab eo, quo nomine vocari velit, et ipsum eo nomine quo ei placuerit vocabunt. Quo facto, facit eum sedere in sede seu in faldistorio, et depositis communibus calceis, si habentur rubea calceamenta papalia, calciantur eidem; et sic cardinales omnes per ordinem, primo episcopi, secundo presbyteri, tertio diaconi veniunt coram eo flexis genibus; et idem electus ipsos ordinate ad pedem recipit et ad pacis osculum, necnon et omnes alios capellanos suos, et caeteros clericos et laicos venientes ad ejus reverentiam, infimos, (1106A)mediocres et majores. Quibus expeditis, cruce praeeunte papali, processionaliter ducitur a cardinalibus et a tota curia ad cathedralem, vel aliam majorem ecclesiam loci, in quo est curia, si locus in quo (1106B)eligitur civitas non existit; in qua ecclesia ad altare ducitur, et ante ipsum altare orat diutius prostratus; et dum orat, Te Deum laudamus ab omnibus clericis decantatur; quo decantato, prior episcoporum dicit Pater noster, et suffragia consueta, et Orationem, Omnipotens sempiterne Deus nuper electo nostro. Qua finita, idem electus surgit ab Oratione, et dicit Sit nomen Domini benedictum, et facit Benedictionem.

3. Qua expleta, revertitur, osculatur altare, et ut ordinate venit ad ecclesiam, sic redit ad cameram suam, et signando semper in eundo et redeundo; et postquam redierit ad cameram, deponit pluvialem et mitram, et assumit rubeum mantellum, et habere debet caligas de rubeo panno sine pedulibus et cum stafilibus, et infulam rubeam de scarleto; et postea (1106C)parvos calceos de panno eodem, et calceos religiosos usque ad medium de corio rubeo, et tunicas et vestes de scarleto, et desuper pannos albam camisiam, et erit subcinctus cingulo de serico rubeo super camisiam; et ipsa camisia erit ita longa, quod elevata competenter super ipsum cingulum reflectatur.

4. Idem vero electus, in quocunque ordine fuerit, si scribat aliquas litteras alicui ante suam consecrationem, bullare faciet litteras ipsas cum illa parte bullae in qua sunt capita apostolorum ex una parte; ex altera vero erit plana, cum 223 nondum sit consecratus in papam; et in salutatione scribit nomen suum sic, G. electus servus servorum Dei, dilect., etc., salutem et apostolicam Benedictionem. Addit in fine ante datam litterarum: Nec quod bulla exprimens nomen nostrum (1106D)non est appensa praesentibus, quia ante consecrationis et Benedictionis nostrae solemnia non transmittitur his quae fiunt, hactenus in Romanos electi pontifices consueverunt bullam habere ante suae consecrationis munus, medium hujusmodi observare. Et post dat. in tali loco, etc., hujus manu, suscepti a nobis apostolatus officii anno primo. Et poenitentiarii dicunt in data suarum litterarum: Datum etiam anno primo praesulatus domini episcopi papae electi in Romano pontificatu.

5. Idem autem electus, in quocunque ordine constitutus, promovebitur ad majores ordines secundum formam, qua alii ordinantur; hoc tamen salvo, quod ipse electus amictu et alba indutus, et cingulo subcinctus, cum manipulo tantum, si est subdiaconus; si vero est diaconus, cum stola super laevam partem, (1107A)sedebit in faldistorio suo, tenens mantum suum, pluviale non indutum, sed post collum, et mitram in capite ipso congruam; et sic debet ordinari. Ordinator venit coram ipso, et Orationes debitas dicet, et alia faciet quae in ordine quem confert fieri consueverunt. Et attende quod dum idem electus ordinatur, diaconus cardinalis et subdiaconus capellanus assistent ei lavando manus et induendo, sicut alias fieri consuevit, dum papa celebrat; et erunt induti vestimentis sacris et debitis, et eidem electo postmodum duo debent assistere diaconi cardinales qui ei serviant, ut est moris; et isti etiam vestibus sacris congruis erunt vestiti, etsi alii cardinales cujuscunque ordinis non essent induti. Ordinator vero habebit suos ministros, qui ei in subdiaconi et diaconi habitu ministrent. Et (1107B)haec de ordine.

6. Quo electo ad ordinem ordinato, post susceptum ordinem, et vestimentis ordinibus debitis receptis, mantum sive pluviale, sicut dictum est, post collum resumet; et cum venerit ad horam coronandi, ordinatus ad ipsum ordinatorem ad altare venit, et ordinator eum reverenter coronabit; et sic omnibus peractis, et reverenter Missa expleta, ipse electus dicit Sit nomen Domini, et facit Benedictionem; qua dicta, ordinator ter dicit eidem electo Multos annos, flectendo ter genua coram eo, ut est moris; et altiori voce semper dicendo. 224 Idem electus nullum servitium in altari faciet ordinatori, nec Epistolam, nec Evangelium cantabit, nec ante receptionem ordinis diaconatus dicetur illa postulatio, Postulat mater (1107C)ecclesia nostra, etc. Illa petitio non est necessaria in papa, quia scimus per omnia esse dignum; nec etiam cum promovetur ad ordinem presbyterii eadem postulatio dicetur; sed cum ad ordinem presbyteratus ordinari debebit, induetur cum ea solemnitate qua dictum est, habendo stolam super humerum, et manipulum in brachio; nec tamen habebit tunicellam, nec dalmaticam; nec calciabitur sandalibus, nec habebit pectorale, nec fanonem, sed solum amictum et albam; et fiet litania ut consuevit. Et demum ordinator coram ipso stans ordinat eum more consueto in aliis, et manus oleo sancto inungit, imponendo ei primo manum; et omnes presbyteri cardinales, qui assistunt, similiter; et ponit ei casulam, reflexo ei primo orario, ut est moris, super utrumque humerum; (1107D)quibus omnibus, ut in ordinatione presbyterorum continetur, peractis, et casula ei extensa ad dorsum per ordinatorem, et peracta a ministris, idem electus lavabit manus suas cum mica panis, ut moris est. Quo facto, recipit ad pedem et osculum omnes episcopos, presbyteros, et diaconos cardinales, necnon et alios praelatos, qui adsunt, in ordine suo; quo facto, cantatur Evangelium; quo cantato, idem electus osculatur sibi delatum Evangelium, ut est moris; et post dictum Dominus vobiscum, et Oremus, per ordinatorem, idem ordinator venit coram eodem electo, et recipit de manu ejus duos magnos panes, duas phialas vini, et duo torticia, osculando ei manum; quo facto, redit ad altare ordinator (1108A)et ordinatus, et unus presbyter cardinalis eidem electo ordinato servit de libro in altari in Missa, docendo et instruendo ipsum. Eodem tempore debito, postquam ordinator coronaverit, praefatus electus de manu ordinatoris super altare coronabitur, et omnia rite agentur usque ad finem Missae. Qua finita, ordinator dicit Multos annos, ut dictum est. Sit nomen Domini benedictum praecinetur per ipsum electum, prout superius est expressum; quo facto, idem electus exuetur reverenter, ut moris est, dicendo Psalmos debitos, scilicet, Benedicite, et Laudate Dominum, Antiphona trium puerorum. Et ordines hujusmodi recipiet presbyteris omnibus praesentibus, et a quocunque episcopo sibi placuerit, 225 cardinale, sive alio. Totum hoc agetur die Sabbati; die vero Dominico (1108B)sequenti consecrabitur, si sibi placuerit. Si vero consecrari noluerit, si ex aliqua causa differet consecrationem, quousque consecretur, Missam nec publice nec private cantabit.

6. Dum electus in papam presbyter fuerit consecrandus, talis ordo debet servari. Primo idem electus dum dicit Psalmum Quam amabilia, etc., calciabitur sandaliis et caligis, et lotis manibus induetur omni ornamento suo, scilicet primo alba, cingulo, cum subcinctorio, postea pectorale, demum fanone, postea stola, deinde tunicella, et postea dalmatica. Subsequenter recipit chirothecas, et demum casulam et mitram in capite sine pallio et annulo pastorali, quae postea recipiet in loco suo; et vestimenta erunt coloris tempori convenientis. Cardinales omnes, tam (1108C)episcopi quam presbyteri, diaconi, subdiaconi, et alii praelati, omnes erunt in vestibus congruis tempori; et cruce papali praeeunte cum faculis VII et incenso, omnes de loco in quo est vestitus veniunt processionaliter ad altare. Nulla tamen fit examinatio primo nec secundo illa consueta in consecratione aliorum episcoporum quae incipit Antiqua; et vadit electus ad altare, et facit confessionem, interim choro vel schola cantante Introitum et Kyrie eleison; quo facto, venit coram altare, et ibi genuflectet super faldistorium paratum, et omnes alii similiter praelati; et duo diaconi cardinales qui ad serviendum ei ad dextram laevamque assistunt, et capellanus subdiaconus dicit litaniam cantando, aliis capellanis respondentibus; et dum venerit ad illum locum, Ut consecrandum, etc., (1108D)repetet bis, et quilibet praelatus una cum ordinatore electum ipsum signabit. Qua litania dicta, ordinator venit coram eodem electo, et dicit illud quod est in Pontificali episcoporum. Quo dicto, redeunt post altare; et tunc venit unus ex episcopis cardinalibus, et dicit illam Orationem, Adesto; et postmodum venit alius episcopus cardinalis, et dicit illam Orationem, Oremus, dilectissimi, et additur in ea, utilitati universalis Ecclesiae; et demum venit ordinator sive consecrator, et ponit apertum Codicem Evangeliorum super caput electi versus collum, et Codex sic apertus tenetur a duobus cardinalibus, et omnes praelati stant in circuitu induti quilibet cum suo libro; et ordinator incipit et procedit, ut continetur in libro, omnibus (1109A)aliis praelatis secum dicentibus in 226 voce depressa, et ordinatore in cantu Deus homini, etc., prout in libro; eo tamen salvo, quod mittatur in loco suo illud, Et idcirco, quod specialiter ponitur in consecratione papae. Qua finita, depositis chirothecis, ordinator ponat unum capiturgium subtile in modum scuti super caput electi, pendentibus capitibus capiturgii post collum; et sic mittit chrisma super caput ejus in modum crucis, et dicit illam Orationem: Ungatur, etc., et addit aliam Orationem: Hoc, Domine, et in loco suo additur Illud tribue, etc. Qua finita, ungit manum electi cum chrismate, et dicit illam Orationem, Deus, etc. Qua finita, non datur ei baculus, nec dicitur illa Oratio, Accipe baculum, sed dat ei annulum, et dicit Orationem Accipe, etc., et addit (1109B)sanctam universalem Ecclesiam; et iterum dat ei librum Evangeliorum, et dicit Accipe, etc., et addit, universalem populum tibi committo, etc. Quibus omnibus expletis per consecratorem, idem summus pontifex sedet in faldistorio, et lavat manus cum mica panis et aqua, et unus episcopus cardinalis venit coram ipso, et tergit ejus caput, quod fuit unctum, cum mica panis et cum cortic. leviter, et tergit cum linteamine sive subtili tobalea. Quo finito, ipse summus pontifex recipit consecratorem et omnes episcopos presbyteros et diaconos cardinales ad osculum oris.

7. Dum vero quis episcopus in papam eligitur, non consecratur aliter, sed fiunt omnia quae continentur in isto libro ad hunc numerum, Primo electus, usque (1109C)ad illud verbum, processionaliter ad altare. In fine facta confessione ascendit sedem praeparatam, et ibi coram ipso veniunt episcopi cardinales, et dicunt Orationes illas tres, quae sunt in Ordinario secundum ordinem in Ordinario scriptas. Quo finito, sedet in sede, et recipit dictos cardinales et praelatos alios, et facit ea quae hic continentur a verbo illo, Omnes alios praelatos ad pedem et ad osculum. Quibus receptis, venit ad altare, et inibi desuper sumat pallium paratum per priorem subdiaconorum capellanorum, sive per priorem basilicae Sanctae Sanctorum; et duo priores diaconi cardinales tenent pallium ipsum, et tunc prior illorum duorum solus dat pallium summo pontifici sub his verbis: Accipe pallium plenitudinem pontificalis officii ad honorem omnipotentis Dei; gloriosissimae (1109D)Mariae virginis ejus genitricis, beatorum apostolorum Petri et Pauli, et sanctae Romanae ecclesiae; et aptato pallio ipso super eum cum tribus spinulis aureis, ut est moris, 227 ascendit summus pontifex ad altare, et facit incensum; et demum redit ad eminentem sedem, et dicit Dominus vobiscum, vel Pax vobis, cum Gloria in excelsis, ut dies requirit; et postea dicit Orationem Dominicae alte, et aliam dicit pro se secrete. Qua Oratione finita, dominus papa residet in sede: et prior diaconus cardinalis portans ferulam in manibus cum diaconis, subdiaconis, scrinariis et judicibus, omnes induti solemniter, descendit ante altare, et facit duas acies sive fila, unam ex una parte, et unam ex reliqua, aequaliter dividendo; (1110A)et ponit primo diaconos juxta altare, secundo subdiaconos, tertio judices, quarto scrinarios in ordine; et ipse prior diaconus incipit laudem sic alta voce, tamen quasi legendo: Exaudi, Christe; et judices et scrinarii procedent similiter in cantu quasi legendo: Domino nostro papae a Deo decreto summo pontifici et universali papae vita. Item idem prior dicit secundo Exaudi, Christe; et judices et scrinarii Antiphonam ut prius; et sic facit tertio. Idem prior dicit Salvator mundi; et judices et scrinarii Antiphonam Tu illum adjuva, et caetera facit. Tertio item idem prior dicit bis sancta Maria; et illi Antiph. Tu illum adjuva. Eodem modo dicit tamen semel Sancte Gabriel, sancte Raphael, sancte Joannes Baptista, sancte Petre, sancte Paule, sancte Andrea, sancte Stephane, sancte Leo, (1110B)sancte Gregori, sancte Benedicte, sancte Basili, sancte Saba, sancta Agnes, sancta Caecilia, sancta Lucia; aliis respondentibus Tu illum adjuva. Quibus finitis, prior dicit Kyrie, etc., et illi respondent Kyrie, eleison, etc., et hoc facit tertio; et postea omnes similiter dicunt alta et una voce Kyrie, etc. Laudibus finitis, legitur epistola Latina, et subsequitur Graeca super pulpitum: ita de Evangelio. Ille vero episcopus cardinalis qui eum consecrat, dum esset omni pontificali indumento ornatus absque baculo pastorali, eumdem summum pontificem consecrat. Qua consecratione finita, deponit omnia ornamenta praedicta; et assumpto pluviali cum superpelliceo, servit eidem summo pontifici in altari, ut est moris. Et sic Missa ordine suo procedit usque ad finem; et consecrabit cum solemnitate, (1110C)non super altare, sed ad sedem. Post Missam dicit idem summus pontifex: Sit nomen Domini benedictum. Consecrator tamen non dicit Multos annos.

8. Omnibus rite peractis, ipse summus pontifex et omnes cardinales, et alii praelati et subdiaconi, quilibet in gradu suo indutus vestimentis pretiosis albi coloris, episcopi pluvialibus, 228 presbyteri casula, diaconi dalmatica, subdiaconi tunicella, acolythi superpelliciis; et alii capellani, episcopi, archiepiscopi, abbates, et patriarchae pluvialibus; et judices, scrinarii, similiter praefecti et advocati erunt induti pluvialibus; ipse in pluviali et mitra et solemniter in superpelliciis ut papa omnia pretiosa ornamenta habebit, et pallium, et mitram optimam, et chirothecas, et annulum pastoralem; et sic cum omnibus venit ad (1110D)portam, sive ad gradus ecclesiae. Ibi prior diaconus cardinalis exuit mitram, et ponit ei coronam, quae vocatur regnum, in capite, toto populo clamante Kyrie, etc., et sic cum omni ornatu quilibet cardinalis et praelatus equitat equum opertum panno albo; subdiaconi vero, capellani, scrinarii, et alii equitant ornate vestiti, non tamen habent equos coopertos. Papa equitat equum magnum phaleratum et coopertum tantum ex parte posteriori, et de scarleto, in parte vero anteriori non coopertum.

9. Sic omnibus equos ascendentibus, prior diaconorum cum ferula ordinat Processionem hoc modo. Primo procedit equus domini papae phaleratus; secundo vadit subdiaconus cum cruce, tertio duodecim (1111A)bandonarii cum duodecim vexiliis rubeis, et duo alii cum duobus Cherubim cum lanceis; quarto duo praefecti navales induti pluvialibus; quinto scrinarii; sexto advocati; septimo judices; octavo cantores; nono diaconi et subdiaconi qui legant Epistolam et Evangelium in Graeco; decimo abbates forenses; undecimo episcopi; duodecimo archiepiscopi; decimo tertio abbates Urbis; decimo quarto patriarchae et episcopi cardinales; decimo quinto presbyteri cardinales; decimo sexto diaconi cardinales; decimo septimo dominus papa et subdiaconi cum tobalea, et serviens qui portat umbraculum; et sic venit usque ad palatium suum, sive ad ecclesiam juxta palatium suum; ubi cum descendit de equo, deponit regnum de capite, et recipit mitram; et presbyter cardinalis (1111B)facit ibi laudes cum tabellionibus et judicibus; quibus factis, deponit pallium et casulam tantum ac chirothecas, et resumit pluviale post collum; venit ad aliquem locum praeparatum decentem, et ibi dat cuilibet cardinali et praelato presbyterium; et sic fit. Ipse papa sedet in sede, et quilibet cardinalis et praelatus vadit coram eo, et flexis genibus exuet sibimet cardinalis sive praelatus mitram, et tenet apertam ante papam; et ipse projicit illam pecuniam quam dat ei in uno 229 scypho argenteo camerarius, et quam dicit liber camerarius, qui vocatur Politicus [Leg. Polyptycus]; et ille qui recipit pecuniam in mitra osculatur genu domini papae; et idem camerarius habet ante se magnam mensam coopertam tobalea, ubi sunt hujusmodi; et assistunt ipsi camerario clericus (1111C)tantum et duo equitatores; ipse vero camerarius et clericus camerae sunt in superpelliciis. Quo presbyterio dato, idem dominus ducitur a duobus cardinalibus diaconis ad mensam solemniter paratam, et ibi sedet, episcopo cardinali sibi dante aquam, et duobus diaconis tobaleam tenentibus; et eo loco vadunt omnes sedere, et sedet in una mensa eminente solus papa cum diversis et magnis vasis aureis, et argenteis; in alia mensa sedent episcopi, in alia presbyteri post eos; in alia parte ad sinistram diaconi cardinales, et postmodum mensae omnium praelatorum et aliorum nobilium. Et attende quod papa stabit, dum comedit, indutus et calceatus, ut dictum est, et cum mitra; cardinales vero omnes habebunt superpellicium cum camisiis et mantello, et mitra alba (1111D)simplici in capite; et comedent omnes praelati similiter cum mitra. Coram papa servient laici majores natu et nobiliores qui sunt praesentes. Qua comessatione finita, papa lavabit manus ut prius, et quilibet cardinalis similiter sedendo lavabit, serviente fundente aquam cardinali lavanti. Cardinales qui assistunt tenent tobaleam, unus ex una parte lavantis, alter ex altera, et sic sibi ad invicem mutuo serviant; quibus omnibus lotis, et redditis gratiis, papa reducitur a duobus cardinalibus ad cameram et capellam; et discalceant et exuunt eum, et postea papa quiescit. Cardinales vero et alii praelati redeunt ad hospitia sua cum mitris equitantes, et parati sicut steterant (1112A)in comestione. Et attende, quod dum venit coronatus, debet in quatuor locis facere missilia, id est pecuniam diversam mistam projicere super homines.

10. Si vero papa fuerit Romae apud sanctum Petrum ordinatus et consecratus, dum debet consecrari, inducitur ad capellam sancti Gregorii, et venit processionaliter ad altare; et fiunt caetera ut supra dictum est; quibus finitis, coronatur ad gradus, et redit Lateranum per viam papae; et postquam equitaverit, fit ibi in eodem loco jactus pecuniae per senescalcum vel per alium ter, et post papam projicit. Item cum pervenit ad turrim Stephani Petri qui est Parionis, et hodie dicitur Turris de Campo, unus de familia papae facit ibi alium jactum, 230 stando in aliquo loco eminenti; et ibi Dominus papa stat, et veniunt (1112B)illuc Judaei cum lege, facientes ei laudem, et offerunt sibi legem, ut adoret; similiter dum pervenerit ad palatium. . . . . . in Punga, unus de familia papae de dicto palatio facit unum jactum; similiter facit alium jactum, cum pervenerit ad sanctum Marcum; similiter cum pervenerit ad sanctum Adrianum, facit alium jactum, stando in fenestra palatii sanctae Martinae; et sic venit ad plateam Lateranensem, et ducitur ad porticum quae vadit ad ecclesiam sancti Joannis Laterani; et ibi ante porticum stat prior Laterani et canonici cum eorum comitiva, induti solemniter, et cum cruce processionali papam, cum descendit, recipiunt. Et postquam papa descendit, faciunt eum ibi sedere in quadam sede marmorea, quae vocatur stercoraria; et veniunt (1112C)omnes cardinales, honorifice elevantes eum, ut vere dicere possint: Suscitat de pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Et ipse dominus papa stando juxta ipsam sedem accipit tres pugillatas denariorum de gremio camerarii, et projicit inter populum, dicens: Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do. Et postea priore et canonicis praeeuntibus, cantando ducitur per ipsam porticum ad ecclesiam basilicae Lateranensis, ubi orat, et dicit: Sit nomen Domini; et deponit regnum, et assumit mitram, et sedet in magna sede post altare, ubi recipit praedictos priorem et canonicos Lateranenses ad pedem et ad osculum. Quo facto, ducitur ad palatium; et dum venerit ad portam palatii, unde intratur (1112D)palatium per ecclesiam, ponitur ibi faldistorium, et ibi papa sedente, prior presbyterorum cardinalium ordinatis judicibus et scrinariis in filo, facit ibi laudem, sicut diaconi cardinales fecerant in Missa ante Epistolam post Orationem. Postea ducitur ab ipsis cardinalibus per palatium usque ad portam ecclesiae sancti Silvestri, ubi sunt duae sedes porphyreticae; et primo sedet in illa quae est ad dexteram, ubi prior basilicae sancti Laurentii dat ei ferulam, quae est signum correctionis et regiminis, et claves ipsius basilicae et sancti Laterani palatii, in quibus designatur potestas claudendi, aperiendi, ligandi atque solvendi; et cum ipsa ferula et aliis clavibus (1113A)accedit ad aliam sedem similem, quae est ad sinistram, et tunc restituit eidem priori 231 ferulam et claves, et incipit sedere in illa secunda sede. Et postquam aliquantulum sedit, idem prior cingit eidem domino papae zonam de serico rubeo, in qua dependet bursa purpurea, in qua sint duodecim lapides pretiosi cum sigillo et musco; et dum in ipsa sede sedet, recipit officiales palatii ad pedem et ad osculum; et sedens ibi recipit de manu camerarii denarios argenteos valentes X solidos, et projicit eos super populum; et hoc facit ter, dicendo singulis vicibus: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi. Et istis duabus sedibus papa taliter se habet, ut videatur potius jacens quam sedere; et nulla istarum sedium, nec etiam stercoraria, (1113B)est cooperta vel parata, sed nuda. Demum ducitur ad sancta sanctorum, ubi intrat; et ante altare suam Orationem facit; et postea reducitur ad capellam sancti Silvestri, in qua intrat, et sedet in loco praeparato, et facit presbyterium, de quo supra dictum est. Postea redit ad cameram, in qua deponit casulam et pallium, et assumit mantum, et vadit comedere, ut supra dictum est. Primo tamen recipit juramentum secundum formam: Ego talis, etc., a senatore.

11. Si vero dominus papa consecratur vel eligitur extra urbem, cum venerit ad Romam ad capellam sanctae Mariae Magdalenae ad radicem montis Mali, descendit et intrat cum cardinalibus ipsam capellam, et ibi recipit pluviale et mitram; et postea (1113C)equitat et procedit, et Judaei sibi occurrunt cum lege et laudibus, et omnes ecclesiae Urbis ei obviant honorifice cum processione, et veniunt omnes clerici induti cum crucibus et vexillis et thuribulario et capsa cum thure; et quaelibet ecclesia occurrit ipsi papae cum thuribulo et ipsa capsa; et idem dominus papa de thure cum cochleare in thuribulo ponit, et illi papam cum eo incensant; et faciunt ita omnes ecclesiae, et sic ducitur per porticum usque ad gradus sancti Petri, ubi est Processio parata; et archipresbyter et canonici sancti Petri, a quibus recipitur reverenter, et cantantibus ipsis canonicis introducitur in ecclesia a priore canonicorum, tenentem ipsum papam ex una parte, et priore cardinalium ex altera, et sic introducitur in ecclesiam (1113D)tenentibus eum. Sed prior dimittit eum ante portam ecclesiae ipsius basilicae, et alius cardinalis assumit eum ex illa parte; et in medio ecclesiae veniunt, et cantant coram ipso cardinales presbyteri: Protector noster aspice Deus, et respice in facie Christi tui; quo dicto, 232 ducitur ad altare, et ibi orat; et dum orat, cantant canonici Te Deum laudamus; quo cantato surgit papa ab Oratione, et dicit Sit nomen Domini; et postea osculatur altare beati Petri, offerendo super altare pretiosum pannum aureum, et semper papa offert pannum sericum super altare cujuscunque ecclesiae, cum primo ejus altare ascendit. Demum ad magnam et eminentem sedem post altare beati Petri ducitur, et in ea a priore diacono cardinale (1114A)inthronizatur et ponitur; et ibi sedens recipit ad pedem et ad osculum oris omnes cardinales ordinate, et omnes canonicos sancti Petri. Quo facto, ducitur ad cameram suam, ut ibi quiescat. Cum vero venerit ad Lateranum, recipitur prima vice, ut supra dictum est de sedibus, et de omnibus, praeterquam de laudibus; et offert ad altare ut dictum est. His omnibus, quae circa dominum papam fiunt, taliter sub brevitate transcursis, qualiter idem dominus papa in officiis habere se habeat in ecclesia, vel extra, breviter videamus.

12. Primo notandum est quod dominus papa tres mitras diversas habet, quibus diversis temporibus utitur, scilicet unam albam totam, unam cum aurifrisio in titulo sine circulo, et mitram aurifrisiatam (1114B)in circulo et in titulo. Mitra aurifrisiata in circulo et in titulo utitur in officiis diebus festivis et aliis, excepto a Septuagesima usque ad Pascha, et ab Adventu usque ad Natale, et quando cantat pro defunctis. Et est illa ratio, quia coronam repraesentat, et activae et contemplativae vitae discursum. Mitra vero cum aurifrisio in titulo sine circulo utitur, cum sedet in consistorio, et judicat; unde coronam regalem repraesentat. Alba utitur diebus Dominicis et aliis non festivis, ab Adventu Domini usque ad vigiliam Nativitatis Domini in Vesperis, praeterquam in tertia Dominica de Adventu, quae dicitur Dominica de Gaudete, in quo die in Laudibus est quinta Antiphona Juste, quia tunc dominus papa facit quamdam solemnitatem, quae talis est. Cum ipso die Dominico (1114C)sit statio ad sanctum Petrum, die Sabbati in vigilia ejusdem Dominicae in vespere papa et cardinales conveniunt, ad sanctum Petrum, et ibi omnes, papa et cardinales, induti soli episcopalibus propter festum stationis, incipiunt Vesperas de die, non dicendo de beata Virgine, cum sit propter festum stationis officium, et dicuntur in Vespere Antiphonae de Laudibus, et primicerius cantabit cum schola. Primicerius praenuntiat primam Antiphonam papae, 233 alias vero tres dicunt scholenses, et canonici sancti Petri quintam, quae est Juste, praenuntiant papae, et idem dominus papa post talem praenuntiationem accipit monetam auream de manu camerarii, et ponit in ore ipsius praenuntiantis eodem praenuntiatore tenente os apertum. (1114D)Et hoc facto ipse papa incipit solemniter Juste, et deinde Psalmos Dominicales cum ultimo psalmo Laudate Dominum omnes gentes, et fiunt omnia ut in officio diebus Dominicis. Dictis Vesperis, omnes redeunt.

13. Mane ipsius tertiae dominicae papa equitat ad sanctum Petrum, et portat mitram aurifrisiatam in eundo et redeundo, et in Missa utitur pannis serici coloris, et violaceis anaglypho opere contextis, et casula est ornata perlis; et solum hac Dominica et in Quadragesima utitur eis; aliis vero Dominicis et feriis diebus utitur pannis coloris violacii in Missa, et diaconus et subdiaconus similiter, nisi sit festum, in quo utuntur pannis illius coloris quod festum requirit. (1115A)Et nota quod VII diebus ante vigiliam Nativitatis, die Dominico excepto, cantantur septem magnae Antiphonae ad Magnificat, et quasi jubilando, et cantantur ante Psalmum et post Psalmum. Et non dicitur Kyrie, eleison, nec suffragia, sed absolute incipitur Dominus vobiscum, et dicitur Oratio Dominicalis, etiam de feriis, si habeatur. Et attende quod semper dum cantatur de mortuis, sive de feria ab Adventu usque ad Natale, et a Septuagesima usque ad Pascha, et in quatuor temporibus, et in vigiliis Sanctorum, in quibus jejunatur, et ministri capsula utuntur, nisi in vigilia Pentecosten, et in quatuor temporibus ejusdem festi officium non facit papa, ut continetur in Breviario de die et de beata Virgine, unum tamen episcopale est ab ipsa die Sabbati usque (1115B)ad Vesperas vigiliae Nativitatis Domini, quod officium beatae Virginis in Matutinis, et in Vesperis primis non dicitur; aliis vero diebus dicitur legendo; ab ipsa vero prima Dominica de Adventu usque ad festum Natalis, cum jejunatur quadragesimaliter.

14. In vigilia Nativitatis Domini venit papa, omnes cardinales et praelati vocati per cursores, et capellani, et alii similiter ad Vesperas, et induitur papa pretioso pluviali rubeo, et mitra pretiosa; alii vero omnes albi coloris vestibus, episcopi et diaconi cardinales, et alii praelati pluvialibus, presbyteri vero casula; et sic solemniter dicunt Vesperas, et incipit papa 234 Vesperas in loco suo ornato, capellanis in habitu decenti cantantibus coram eo. Et si est Romae, praenuntiat primicerius scholae, et secundum (1115C)cantum scholae; si vero est alibi, pronuntiat alius capellanus papae hebdomadarius, et praenuntiat sic: primam primus papa, secundam prior episcoporum, tertiam prior presbyterorum, quartam prior diaconorum, quintam alter diaconus post priorem. Postea papa facit incensum, et incensando solum altare quod paratum dictum est esse; et eo incensato, redit ad locum suum, et cardinalis qui ei servit de libro recipit thuribulum, et incensat papam, cardinales et omnes praelatos indutos et capellanos ordinate. Capitulum dicit capellanus, et praenuntiatur papae Hymnus et Antiphona ad Magnificat, et assistunt ipsi papae duo diaconi cardinales, unus ad dextram antiquior, et junior ad sinistram; et episcopus sive presbyter cardinalis, qui servit de libro, cum dominus (1115D)papa dicit Orationem. Et cum dicit, duo capellani tenent magna candelabra argentea cum cereis ante ipsum, et dicto Dominus vobiscum, junior diaconus dicit Benedicamus Domino, et papa dicit: Sit nomen Domini. Quo finito, redeunt ad aulam papae, ubi parata sunt vina multa et diversa, et claretum et species.

15. Si vero papa est Romae, facta coena in meridie, vadit cum familia sua ad sanctam Mariam Majorem, et ibi dicit Vesperas solemnes cum tota curia, ut dictum est, et ibi pernoctat, et cantat ibi Matutinas in ecclesia ipsa, et tres cardinales episcopi, duo diaconi, et unus presbyter juniores assistunt ei, et (1116A)fit officium ut continetur in ordine Breviarii. Cantat ibi dominus papa Missam de nocte ad altare, quod vocatur praesepe; et dum exuit se, cantant capellani Laudes matutinales coram eo; quibus dictis, vadit requiescere. Er summo mane ante solis ortum vadit cum tota curia ad ecclesiam sanctae Anastasiae, et cantat ibi Missam; qua dicta, redit ad dictam ecclesiam sanctae Mariae Majoris, et cantat ibi ad altare majus tertiam Missam, et in omnibus Missis utitur colore albo; qua dicta, redit Lateranum, dicit Vesperas suas in capella cum capellanis suis. Eodem die omnes poenitentiarii cum eorum famulis, et eleemosynarius hebdomadarius et vicancellarius cum tota cancellaria veniunt videre papam, et papa dat omnibus species et vinum. (1116B)235 16. In festo beati Stephani fit officium sicut continetur in Ordinario.

17. In festo sancti Joannis fit officium similiter ut habetur in Breviario, et utitur colore albo.

18. In festo Innocentium fit officium ut continetur in libro; tamen in Missa utitur colore violaceo, et subdiaconus et diaconus utuntur planetis, et papa mitra simplici. In eorum Octavis utitur in Missa colore rubeo, ut in diebus festivis. In aliis vero festis sequentibus, sive festum confessorum, sive virginum, utitur colore albo, rubeo in Dominicis a Nativitate usque ad Octavam Epiphaniae; si facit de Dominica, non de aliquo festo, utitur albo colore. Ab octava vero Epiphaniae usque ad Septuagesimam diebus Dominicis et ferialibus utitur colore viridi.(1116C)

19. A Septuagesima vero usque ad primam diem Quadragesimae, utitur colore nigro, et facit Processionem de sancta Anastasia usque ad sanctam Sabinam, et vadit papa et alii discalceati, et discalceatur ipse papa in porta ecclesiae; et propter hoc induitur sacris vestibus, et non calciatur sandalibus. Et postquam veniunt illuc, papa intrat sacristiam, et lavat pedes, et calceatur, et postea cantat Missam. In eundo vero idem dominus papa cum diacono capellano et aliis eum concomitantibus vadit dicendo Psalterium; scholenses vero cantant, et alia fiunt ut continetur in Ordine Romano; excepto quod in Quadragesima usque ad Pascha, et ab Octava Pentecosten usque ad Natale, et ab Octava Epiphaniae usque ad Quadragesimam, in diebus ferialibus, cum dicuntur (1116D)Orationes, sive in officio diei, sive defunctorum aut beatae Virginis, in omnibus Horis debemus genua flectere; et in Missa similiter debemus stare flexis genibus in Orationibus ante epistolam, et post cantum ad elevationem corporis Christi. In elevatione vero corporis Christi, cum antea parum debeant surgere, prosternant se ad terram, et adorent reverenter in facies cadendo; et sic prostrati stent usque ad Per omnia, ante Agnus Dei, et dant pacem, et iterum se prosternunt, et stant sic prostrati, quousque sacerdos corpus et sanguinem sumat. Quo sumpto, dum perfunditur, sedeant, et debeant (1117A)stare capitibus discoopertis ab elevatione corporis Christi 236 usque ad sumptionem. Iterum dum dicunt Orationes post Communionem, debent genua flectere, et stare usque ad finem Missae. In Quadragesima vero surgent et stabunt, dum dicitur Oratio super populum. Tunc discooperientur capita, et inclinabunt se, dum ipsa Oratio dicitur. Missa vero finita, papa dicit Sit nomen Domini, ut moris est.

20. A primo die Quadragesimae usque ad Pascha, si papa cantat, unam tantum Orationem consuevit publice dicere; capellani vero dicunt quinque, primam de die, secundam A cunctis, tertiam Omnipotens sempiterne Deus, qui vivorum, quartam Exaudi quaesumus, Deus, supplicum, quintam de papa, et sic fit diebus ferialibus usque ad Dominicam de Passione. A Dominica vero de Passione in Missa usque (1117B)ad Pascha dicitur tantum de die Ecclesiae tuae, et de papa. Alia vero officia usque ad Dominicam de Laetare, Jerusalem fiunt, ut habetur in Ordine; in qua Dominica papa portat mitram cum aurifrisio, et vadit cantare ad sanctam Crucem, si est Romae. Et si est alibi, ubi placet; et portat in manu quamdam rosam auream miro opere operatam, in qua intus sunt muscus et balsamum, et tenet ipsam in manu, dum dicit Tertiam; et dum calciatur et cum induitur, servat eam camerarius, et juxta ipsum hodie servat eam diaconus. Si papa non celebrat, et induitur pretiosis quibus induitur in Dominica de Gaudete, et tenet ipsam rosam, cum sermocinatur, et in Missa servat ipsam subdiaconus juxta ipsum qui servit de tobalia; et dicta Missa reportat eam in (1117C)manu, et praefecto Urbis vel alteri cui placet eam dare, qui adextrat papam tenendo frenum equi pedes ad locum in quo papa descendit et praecedit subsequendo usque ad cameram; et papa dat ei rosam, et ille osculatur ejus manus et pedes, et redit ad domum suam cum rosa decenter . . . . Si papa celebrat, dat rosam post descensum suum; si vero non celebrat, dat rosam in camera sua. Quid vero rosa haec, aurum, muscus et balsamum, quae sunt intus in ea, et quod tali die portatur, significent, diligenti inquisitori servatur.

21. In Dominica Ramis Palmarum fiat officium ut continetur in Ordine; hoc tamen salvo, quod dum cantatur Passio, dominus papa tenet palmam (1117D)suam in manibus, et quibuslibet alius. Et est ista ratio quod illa duo repraesentant Ecclesiae laudem et improperium, quorum primum in palmis et floribus, alterum in Epistola et Passione Missae exprimitur; et licet 237 Ecclesia Gallicana rubeis utatur vestibus, Romana tamen violaciis utitur; caetera usque ad diem Jovis in Coena Domini fiunt, ut ponuntur in Ordine.

22. In Coena Domini in nocte et die dicuntur omnia ut continentur in Ordine, hoc tamen salvo, quod in ipso die legunt tres Psalmos; lectiones de Threnis tres de capella juniores, in secundo die tres seniores, in tertio capellani presbyteri. Hora vero sexta (1118A)ipsius diei venit papa cum tota curia, tum omnes episcopi cardinales in pluvialibus, presbyteri in casula, diaconi in dalmatica, subdiaconi in tunicellis, praelati omnes in pluvialibus coloris albi, et alii capellani, qui habent servire, in superpelliciis, et ipse dominus papa cum pretioso pluviali et mitra cum auro, et ibi fit per ipsum dominum papam sermo. Quo finito, papa residet in faldistorio, et leguntur per capellanum excommunicationes; et diaconus cardinalis exponit, et sicut de quolibet processu. Quibus lectis et expositis, veniunt multae candelae accensae, ex quibus ipse papa tenet aliquas, et quilibet cardinalis et praelatus tenet suam accensam, et in terram ponit exstinguendo, dicendo Praedictos omnes excommunicamus; et tunc campanae insimul sine ordine compulsantur. Et hic quaeri posset quare (1118B)sic candelae accensae projiciuntur. Et respondetur quod sicut cum candela accensa projicitur, exstinguitur, sic per excommunicationem ab Ecclesia Spiritus sancti gratia, quae significatur per lucem, ab eis removetur; et sicut in pulsatione ordinata Ecclesia fideles congregat, sic in inordinata infideles dispergit. Ad hoc vero quaeri potest quare hoc hodie, et in Ascensione Domini, et in festo Dedicationis basilicae duodecim Apostolorum hujusmodi excommunicationes fiant in Ecclesia Dei, cum magis viderentur illis diebus silendae, cum in diebus festis actus judiciales non debeant exerceri. Et respondetur quod est illa ratio festorum trium. Primo, hac die Jovis sacramentum corporis et sanguinis Christi habuit principium, in quo omnes fideles communicant. Ad (1118C)ostendendum vero quod excommunicati in hoc non communicant, eo die ab ecclesia exclusi ostenduntur. In Ascensione vero legitur Deus rogasse pro fidelibus; unde cantat Ecclesia: Pater sancte, serva eos, etc.; unde ostendit Ecclesia quod pro his non oravit, et eos tales denuntiat. In festo vero Dedicationis ostenditur locus 238 qui fidelibus ad adorandum deputatur; et quod infidelibus locus ille apertus non est, in ipso die ab ecclesia expelluntur. Et hoc totum fit pro utilitate excommunicatorum, ut videntes se a tot bonis tantorum dierum excludi, facilius ad reconciliationis gratiam condescendant. Ad diem vero festum respondetur quod hoc non est sententiae prolatio, sed exclusionis ostensio, et non (1118D)per viam judicialem, sed admonitionem et correctionem materialem. Qua praedicatione et excommunicatione completa, fit confessio, et sequitur indulgentiae datio, quae est talis: indigenis datur annus et XL dies: extraneis II anni et II quadragenae; ultramontanis III anni et IV quadragenae. His qui transiverint mare IV ann. et IV quadragenae. Et fit absolutio per papam, et ea facta vadit ad ecclesiam, et facit omnia ut continentur in ordinatione, et Missa, et confectione chrismatis, et lotione pedum in suis locis, et datione presbyterii, quae ita fit. Praelati coram papa veniunt, ut dictum est in coronatione, etc. Et comedit.(1119A)

23. Feria sexta Parasceve, dicitur officium nocte et die ut continetur in Ordinario. Prima vero hora hujus diei in consistorio ante lectum papae conveniunt omnes capellani induti suis cappis et camisiis rotundis, et non forratis vel pretiosis, sed simplicibus et cum silentio, qui tristi facie sedent in terra. Demum venit dominus papa assistentibus sibi duobus capellanis, indutus sua cappa simplici de scarleto non forrato, et sedet non in sede, neque in faldistorio, sed in scabello, et per choros dicunt totum psalterium continuatim; hoc tamen salvo, quod praelati, si dominus papa surgeret ad absolutionem peregrinorum, vel ad alia, tacent, et eo redeunte resumit unus quod dimissum est. Quo finito, cum aliis, ut habetur in Ordinario, dicit ipse papa litaniam, si (1119B)sibi placuerit, et Orationes. Consuevit enim hac die, et in primo die Quadragesimae ipse dicere litaniam; Orationes vero et Benedictiones semper ipse dicet, nisi fuerit impeditus. Demum fit Processio hora debita in nigris vestibus, et alia omnia, ut habentur in Ordinario. Hoc tamen salvo, quod papa redit cum cappa, non cum pluviali et cum capello, si est eques, vel cum mitra simplici.

24. Die Sabbati omnia fiunt ut continetur in Ordinario.

25. Dominica sanctum Pascha, surgit papa ad Matutinum, et omnes capellani induti superpelliciis conveniunt in capella, 239 quae bene ornata dicitur esse, cum pluribus cereis et magnis faculis; et demum venit papa indutus pluviali albo, quod portare (1119C)debet quotidie usque ad diem Sabbati in Missa, et aliis Horis, conducentibus eum duobus capellanis venit ad capellam, et officium agit, et caetera fiunt eodem die et per Octavam usque ad diem Sabbati in Vesperis, in quo resumit pluviale rubeum, ut in Ordine continetur, et omnia officia fiunt semper usque ad Ascensionem, sicut in Ordinario habetur. Hoc tamen attende, quod die Lunae et die Martis non comedit curia carnes, sed caseum et ova. Die vero Mercurii vigilia Ascensionis jejunat, et tempestive comedit, et parum quiescit; et postea vadit papa cum tota curia ad sanctum Petrum, et ibi cum omni solemnitate cantat Vesperas, cardinalibus et praelatis assistentibus vestibus solemnibus indutis. Utuntur colore albo in isto festo et per Octavam, nisi (1119D)veniat festum aliquod quod impediat. Et capellani similiter erunt omnes induti superpelliciis; nam capellani in Pascha, duobus diebus sequentibus, in Ascensione, in Pentecoste, et duobus diebus sequentibus, et in omnibus festis duplicibus a Pascha usque ad festum omnium Sanctorum, in primis et secundis Vesperis, in Matutinis et in Missa, si fiat de festo in capella, debent uti superpelliciis. Eodem die vigiliae dominus papa cum capellanis suis in sancto Petro pernoctat, et dicit in capella sua Matutinum cum capellanis suis, et mane in sancto Petro cantat Missam, et ante Missam dicit Tertiam, et induit se (1120A)more solito. Indutus cum omni ornatu, ipse, cardinales, et omnes praelati, et alii ascendent pulpitum paratum; et sermocinatur, et omnia fiunt de excommunicatione, sicut in Coena Domini. Quibus finitis, prosequitur Missa; et ea finita, redit Lateranum. Et attende quod quoties in festis duplicibus papa vadit ad primas Vesperas, semper facit incensum super altare, in tertio nempe Psalmo; et si est in sancto Petro, incensat altare majus, et aliud quod est infra in confessione, et tertium quod est extra in exitu confessionis, in quo praenudatae fuerint reliquiae beatorum apostolorum Petri et Pauli. In secundis Vesperis, si est Romae vel alibi, consueverunt cantores de schola loco Hymni prosam cantare, Rex omnipotens, cum melodiis.

(1120B)240 26. A die Ascensionis usque ad Octavam, et etiam ad vigiliam Pentecostes fit officium ut in die Ascensionis, et fiunt festa inter Octavam, et dicitur officium beatae Virginis. In vigilia Pentecostes ad Vesperas conveniunt papa, cardinales, et alii praelati, quia solemnes sunt et duplices; et fit prout in aliis duplicibus, et utuntur colore rubeo hoc sero et per totam octavam; et si est Romae, vadit ad sanctum Petrum. Et attende quod cum est in sancto Petro, in Vesperis ipse papa tantum incipit Antiphonam, praenuntiante sibi priore scholae, et ultimam ad Matutinum; alias vero Antiphonas vicissim canonici sancti Petri et cantores scholae praenuntiant qui cantant; alii vero praelati non cantant, ibi incipiendo aliquis Antiph. In nocte et per hebdomadam dicuntur Matutino (1120C)tres lectiones, sicut in hebdomada Paschae. Et est illa ratio propter neophytos baptizatos, ne ex longo officio fastiditi retro respiciant. Hac die et per totam hebdomadam dicitur Tertia; id est vero propter Hymnum Veni creator Spiritus qui dicitur in Tertia; et in Missa quotidie cantatur Alleluia, Vem sancte spiritus, et Prosa Sancti Spiritus adsit nobis gratia; caetera officia dicuntur sicut continetur in Ordinario. Quarta feria hujus hebdomadae dicuntur duae lectiones; unde dicto Kyrie, eleison, dicit sacerdos Oremus, sine Flectamus genua; et postea dicitur Oratio. Qua finita, legitur lectio; qua lecta, dicitur Alleluia, cum suo versiculo; quibus dictis, dicit sacerdos Gloria in excelsis Deo, et procedit in Missa ordine consueto.

27. Die Sabbati dicuntur quinque lectiones, et cantatur (1120D)Alleluia, cum versiculo ut dicitur in Ordinario, cum Orationibus; quibus dictis, dicitur Gloria in excelsis Deo, et procedit Missa ordine debito. His tribus diebus, quanquam sint quatuor tempora, utuntur tamen rubeis vestibus, et tunica, et dalmatica propter solemnitatem Pentecostes, et duobus diebus sequentibus, ut in Pascha et duobus diebus sequentibus, et in Nativitate et in duobus diebus sequentibus. Si cantat dominus papa, debent omnes subdiaconi indui tunicellis in Missa; et isti subdiaconi debent esse parati duodecim in Coena Domini, ut laventur pedes eorum, ut continetur in Ordinario; et debent portare septem (1121A)candelabra cum faculis, et crucem in processione; et debent etiam cantare Patrem omnipotentem de Credo, et Sanctus in ipsa Missa; 241 et associatur diaconus cardinalis, cum vadit legere Evangelium; et in vigilia Paschae debent legere lectiones, et ire ad fontes, et facere litaniam. Si quaeratur quae est ratio, quare subdiaconi sic canunt aliqua, et postea non canunt, respondetur quod statum Ecclesiae primitivae repraesentant. Idcircoque tres linguae in Missa cantant, Latina, Graeca, et Hebraea. Latina in introitu, Epistola, et Evangelio, et Orationibus, Graeca Kyrie, eleison; Hebraea, (1122A)Hosanna. De istis antiquitus duae fuerunt in Ecclesia Dei; Graeca et Latina; et earum quaelibet cantabat in Symbolo fidei, et etiam laudibus in sanctis. Verum quod postea Graeca non duravit, subdiaconi post Sanctus silent.

27. In Dominica prima post festum Pentecostes, quae caret Octava, die Sabbati in Vigilia ipsius Dominicae usque ad Dominicam primam de Adventu Domini, fit officium de die et nocte, ut continetur in Ordinario, et utitur Ecclesia colore viridi. (no apparatus)