Ordo baptismi secundum usum Aethiopum (Auctor incertus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ordo baptismi secundum usum Aethiopum
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Ordo baptismi secundum usum Aethiopum (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.OrBaSeU, cc_idno: 9640 c

138.0929C| IN NOMINE PATRIS, ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI. AMEN. Orationes quae dicuntur in sancto baptismo.

Sacerdos primum dicit psalmum quinquagesimum, scilicet:

Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, usque in finem. Thus dat, et interrogat nomina eorum qui baptizandi sunt, et orat super eos.

Diaconus dicit: Orate.

Sacerdos autem dicit: Domine noster, Jesu Christe, qui inclinasti et descendisti in terram; cujus verbum scindit petras, et acutum est plusquam gladius; cujus praesentia commotae sunt aquae, et retro fugerunt, sana hos famulos tuos qui ingressi sunt ad doctrinam tuam. Ostende eis viam quae eis 138.0929D| convenit, ut per eam incedant per gratiam sancti Spiritus immaculati, et dona eis remissionem peccatorum eorum. Da eis gratiam, ut inveniant medelam peccatorum suorum quae coinquinant, et fiant digni sancto baptismo tuo quod est regeneratio incorruptibilis, et inveniant Spiritum sanctum, ut videant magnitudinem ejus et claritatem, et virtutum intelligentiae tuae, et glorificent te, Domine noster, tibi enim convenit gloria, Patrique tuo bono, et Spiritui sancto, vivificanti, nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Diaconus dicit: Orate.

Sacerdos autem dicit: Domine, Pater bone, Deus noster omnipotens, Pater Domini Dei, et Redemptoris 138.0930C| nostri Jesu Christi, oramus et rogamus bonitatem tuam, o amator humani generis, pro famulis tuis qui docentur; erudi eos, et omnes reliquias idololatriae elonga et expelle a cordibus eorum. Legem tuam, timorem, et mandata tua, justitiam, et constitutiones tuas sanctas impone cordibus eorum; et fac eos aptos ad conservandam virtutem verbi tui quod docentur, ut in tempore statuto inveniant ablutionem regenerationis in remissionem peccatorum suorum, et sint habitatio sancti Spiritus per gratiam unici Filii tui, ut tibi, et ipsi, et sancto Spiritui sit gloria et gratiarum actio, in saecula saeculorum. Amen.

Accipit postmodum sacerdos vas olei in manibus suis, et orat super ipsum in hunc modum, dicens:

138.0930D| Domine, o Domine, Pater bone, Deus noster omnipotens, Pater Domini Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi, unici Filii tui, Verbi incarnati propter nos tempore Pontii Pilati (hoc enim vere credimus), oramus et rogamus bonitatem tuam, o amator humani generis; mitte virtutem tuam sanctam super hoc oleum, et fiat oleum in mundationem et propugnaculum contra omnia quae adversantur. Amen. Omnem infidelitatem, et omne veneficium, et omnem adorationem idolorum et omne opus mali retrovertatur per virtutem unici Filii tui Jesu Christi Domini et Redemptoris nostri, cui tecum, una cum sancto Spiritu, convenit gloria et honor in saecula saeculorum. Amen.

138.0931A| Diaconus dicit: Orate.

Sacerdos autem dicit: Domine, o Domine, Pater bone, Deus noster omnipotens, Pater Domini Dei, et Redemptoris nostri Jesu Christi, oramus et rogamus bonitatem tuam, o amator humani generis, qui solus es Deus justitiae cum unico Filio tuo Jesu Christo, Domino nostro, et cum Spiritu sancto, ut aspectu aspicias super hoc oleum, et facias ut repellat omnes daemones, omnia veneficia et incantationes, et omnem idololatriam. Muta ipsum, et fac unctionem mundam, quae faciat animam credere in Jesum Christum, cui tecum, et cum Spiritu sancto est gloria, in saecula saeculorum. Amen.

Postea ungit sacerdos frontem eorum qui baptizandi sunt, scapulas eorum, ulnas, et granum pectoris, 138.0931B| interiorem et exteriorem partem manuum, et summitates digitorum, dum dicit: Ungo te, N., in nomine unicae Ecclesiae, quae est concilium seu congregatio apostolorum Domini.

Qui baptizatur dicit: Amen.

Sacerdos vero dicit: Oleum hoc deleat omne opus inimici qui adversatur. Qui baptizatur dicit: Amen.

Sacerdos autem dicit orationem gratiarum actionis, quae est ut supra, cujus initium est: Gratias agamus benefactori, etc. Deinde flectit brachia eorum qui baptizandi sunt, oratque super eos, et dicit: Benedictus sit Dominus Deus noster omnipotens. Amen. Benedictum sit nomen gloriae ejus. Amen.

Benedictus sit unicus Filius ejus Jesus Christus. Amen. Per quem vocatae sunt omnes gentes a tenebris 138.0931C| ad lumen verum et admirandum, et ab errore qui est idololatria, ad scientiam rectam. Amen.

Diaconus dicit: Orate.

Sacerdos autem dicit: Famulorum tuorum nomina, quos vocasti ad nomen tuum sanctum et benedictum, scribe in libro vitae, et connumera eos inter greges tuos, et inter populum tuum qui timet nomen tuum, o Domine. Dona eis, ut perveniant ad metam aetatis suae, in fide et remissionem peccatorum. Fac eos habitationem sancti Spiritus, per unicum Filium tuum Jesum Christum, ut tibi, et ipsi, et sancto Spiritui sit gloria et honor, in saecula saeculorum. Amen.

Oratio pro iis qui dederunt nomina sua ad baptismum.

138.0931D| Et dicit sacerdos: Rogamus etiam, et quaerimus, o Domine, Pater bone et omnipotens, Pater Domini Dei, et Redemptoris nostri Jesu Christi, famulorum tuorum qui dederunt nomina sua miserere, qui ingressi sunt per fidem tuam, in gratiam tuam, ut sint digni qui inveniant donum ad quod venerunt, regenerationem scilicet in remissionem peccatorum, qui accesserunt ad te, ut mundentur a peccatis in aeternum, et ab eorum turpitudine liberentur, quia judicium omnium in manu tua est, Domine, Deus noster omnipotens.

Diaconus dicit: Orate pro his qui dederunt nomina sua, ut faciat Deus eos dignos baptismate suo sancto, et remissione peccatorum.

138.0932A| Tunc sacerdos flectit genua eorum qui baptizandi sunt, et dicit hanc orationem super eos: Domine, o Domine, Pater bone, Deus noster omnipotens, Pater Domini, Dei, et Redemptoris nostri Jesu Christi, rogamus bonitatem tuam, et quaesumus, o amator humani generis, famulorum tuorum qui dederunt nomina sua, miserere, et fac eos dignos ea gratia ad quam accesserunt, ut inveniant Spiritum sanctum, et repleantur Spiritu tuo, et fiant in similitudinem Filii tui Jesu Christi Domini nostri, et unum efficiantur cum eo. Dona eis cor mundum, et mentem rectam; ob hoc supplicamus tibi genibus nostris, et rogamus te. Da manum tuam, Domine, et subleva nos a terra, et attolle mentem et intellectum nostrum. Da nobis mentem intellectivam, et 138.0932B| doctrinam. Fac nos servos tuos, et custodi nos, gratia Spiritus sancti. Dirige spe bonitatis tuae aeternae hos famulos tuos, per Filium tuum unigenitum Jesum Christum, cum quo tibi et sancto Spiritui est gloria et honor, in saecula saeculorum. Amen.

Postea flectit sacerdos pedes eorum qui baptizandi sunt, et dicit:

Rogamus te, Domine, multiplicibus precibus et gemitibus rogamus bonitatem tuam, Domine omnipotens, Pater Domini Dei, et Redemptoris nostri Jesu Christi, pro famulis tuis qui dederunt nomina sua. Te, Domine, rogamus ut aperias aures cordis eorum et illumines eos lumine intelligentiae, et des eis desiderium cognoscendi virtutem verbi tui quod docentur, quia potestas quae in te est, potestas est 138.0932C| ad misericordiam, Domine, Deus noster omnipotens.

Diaconus dicit: Orate.

Sacerdos vero dicit: Domine, Jesu Christe, Deus et Redemptor noster, qui omnia fecisti, rogamus bonitatem tuam, et quaesumus, o amator humani generis, ut latenter et invisibiliter per Spiritum sanctum aboleas omnes daemones malos qui adversantur nobis, coerceas et castiges eos, quia ipse vocasti populum tuum et hos famulos tuos qui venerunt a tenebris ad lucem, a morte ad vitam, et ab errore ad intelligentiam justitiae. Post cognitionem vero tui, Deus noster justissime, scrutare etiam interiora cordis eorum, o Domine, quemadmodum dicis, scrutabuntur Jerusalem lucerna sapientiae, 138.0932D| nec permitte spiritum malignum latere in eis. Dona eis munditiam et salutem, da eis vitam aeternam, genera eos per ablutionem regenerationis in remissionem peccatorum, et fac eos habitationem sancti Spiritus per Filium tuum unigenitum Jesum Christum, Dominum Deum, et Redemptorem nostrum, quia tibi, cum eo et Spiritu sancto convenit gloria et potestas, in saecula saeculorum. Amen.

Deinde sacerdos flectit pedes eorum qui baptizandi sunt, et dicit hanc orationem:

O amator humani generis, misericors, genitor luminis et vitae, scaturigo omnis munditiae, tu omnia quae facta sunt ab origine fecisti, et dedisti signum singulis operibus tuis, quia autem idem ipse 138.0933A| mutare potes omnia, muta horum animas, et dona eis secundam generationem, coelestem, ut non sint caro, sed vere filii Spiritus sancti, per unicum Filium tuum, quia cum eo et Spiritu sancto, tibi est gloria et potestas in saecula saeculorum. Amen.

Iterum flectit sacerdos pedes eorum qui baptizandi sunt, et dicit hanc orationem:

Domine, o Domine, Pater bonus, Deus noster omnipotens, Pater Domini Dei, et Redemptoris nostri Jesu Christi, qui dat vitam animabus nostris, dirige, quaesumus, eos qui eam quaerunt. O amator humani generis, aspice de coelo, et sanctuario tuo, et de excelsa sede regni tui, super hos famulos tuos qui dederunt nomina sua Ecclesiae tuae, ut venerentur nomen tuum sanctum et ei inserviant. Rege cor 138.0933B| eorum, ut fiant tibi vasa electa; aptos eos fac, Domine, ad omne opus bonum, et arce ab eis imminutionem et defectionem fidei pristinam, ut amplectantur verbum tuum sanctum, et accipiant virtutem fidei tuae et mandata tua faciant. Spolia eos vetustate, per spem vitae quae aeterna est. Dele in eis omnem vim inimici. Scrutare eorum corda, ut dicis per Jeremiam prophetam scrutabuntur Jerusalem lucerna sapientiae; nec permitte ut Spiritus immundus et malus lateat in eis, nec sint membra carnis, et mens mala, sed dona eis munditiam per hanc aquam sanctam. Da eis verbum vitae aeternae; et genera eos per ablutionem regenerationis in remissionem peccatorum. Fac eos habitationem sancti Spiritus, per gratiam unici Filii tui Jesu Christi, nunc et semper, 138.0933C| et in saecula saeculorum. Amen.

Postea imponit sacerdos manum suam super capita eorum qui baptizandi sunt, et dicit hanc orationem:

In nomine Filii unici Jesu Christi, cape, munda, et praepara has animas, ut fiant liberae ab omnibus daemoniis et ab omni errore et culpa. Fugiant ab eis omnes tenebrae, et quidquid imminuit fidem, et omnis cogitatio mala. In nomine unici Filii tui Jesu Christi, munda et libera eas ab omnibus fraudibus Satanae, in sempiternum. Amen.

Postea detrahunt vestes eorum qui baptizandi sunt, et omnia ornamenta, et erigunt manus eorum dexteras, et aspicere faciunt versus occidentem, et abnegat Satanam, qui habet aetatem; ipsemet, si autem 138.0933D| infans sit, qui respondent loquuntur pro eo, et dicunt hoc modo:

Abrenuntio tibi, Satana, et omnibus operibus tuis immundis, omnibus ministris, et incantationibus tuis malis, et omni virtuti tuae, omnibus principibus tuis, omnibus fraudibus, et omnibus adulationibus et illecebris tuis malis et tenebrosis, et omni jurisdictioni et infidelitati tuae.

Postea vertunt eorum facies versus Orientem, et erigunt manus eorum dexteras alte, et dicunt:

Credo in te, Christe, Deus meus, credo legi tuae salutiferae, et omnibus angelis tuis vivificantibus, 138.0934A| et omnibus operibus tuis quae dant vitam.

Postea sacerdos dicit symbolum fidei; qui baptizandi sunt una cum eo dicunt

Credimus in unum Deum, Dominum, Patrem omnipotentem, et unicum Filium ejus, Jesum Christum, Dominum nostrum, et in Spiritum sanctum vivificantem, et resurrectionem carnis, et unicam, sanctam, quae super omnes est, Ecclesiam apostolicam; et credimus unum baptismum in remissionem peccatorum, in saecula saeculorum. Amen.

Sacerdos deinde interrogat eos: Annon creditis? Ipsi autem ter dicunt: Credimus, credimus, credimus. Qui quidem aetatem habent, at pro infantibus qui nesciunt loqui respondent qui vades sunt. Deinde sacerdos dicit hanc orationem:

138.0934B| Domine, o Domine, Pater bone, Deus noster omnipotens; Pater Domini Dei, et Redemptoris nostri Jesu Christi, Domine coeli et terrae, factor omnium saeculorum, qui donasti intelligentiam iis qui in terra sunt, per unicum Filium tuum Jesum Christum, Dominum et Redemptorem nostrum, qui praeparasti eos ad regnum coelorum per hanc vocationem, eosdem confirma virtute tua, et confirma eorum mentem, quia servi tui sunt. Habitet virtus tua in eis, ne revertantur ad pristinum quod abnegarunt, quin eorum fidem confirma, ut nihil possit separare eos a te. Confirma eos in voluntate fidei quae est apostolorum, fides recta et sancta. Fac eos dignos magnitudine gratiae tuae, pelle ab eis vetustatem, et innova vitam eorum, et infunde super eos virtutem 138.0934C| Spiritus sancti, ut fiant digni et participes cum Filio tuo unico, et non sint filii carnis sed filii justitiae, et sint servi tui sapientes, et credentes, per Jesum Christum, cum quo, tibi, et sancto Spiritui est gloria, in saecula saeculorum. Amen.

Postea diaconus dicit: Humiliate capita vestra.

Deinde et sacerdos flectit pedes eorum qui baptizandi sunt, et orat super eos, dicens:

Domine, Redemptor noster, amator humani generis, factor coeli et terrae; quia tu solus es qui perficis hoc mysterium, quia te adorat omne genu quod in coelo est et in terra, et omnis lingua te laudat, juxta illud Pauli, Redemptor et Dominus noster Jesus Christus omnia operatus est in gloriam Dei Patris, hos servos tuos amplectere, qui festinarunt 138.0934D| et venerunt ut adorarent te genu flexi.

Diaconus dicit: Orate.

Sacerdos autem dicit: Propterea precamur et rogamus te, o amator humani generis, omnem invidiam, et omnem tentationem elonga ab eis, omnem infirmitatem, et omnem afflictionem ab eisdem transfer, scrutare interna eorum, et illumina eorum corda et mentes lumine intelligentiae. Omne opus Satanae, et omnem immutationem et defectionem fidei, et omnem adorationem idolorum, ab eis arce. Confirma et dirige eorum corda, per assumptionem Spiritus tui sancti, et per voluntatem Filii tui, quae 138.0935A| est sine defectu, nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Postea sacerdos accipit oleum, et ungit eorum qui baptizandi sunt scapulas, granum pectoris, seu os stomachi, et manuum interiores et exteriores partes, genua, et omnes juncturas corporis eorum, in signum Crucis, et dicit:

Ungo te, N., oleo laetitiae, quod perrumpit omnem vim inimici, quod plantatum est in medio ligni olivae dulcis quae est Ecclesia sancta apostolorum Domini.

Diaconus et qui unguntur dicunt: Amen.

Sacerdos autem, postquam unxit eos oleo, dicit hanc orationem:

Domine, o Domine, Pater bone, Deus noster omnipotens, 138.0935B| invocamus nomen tuum sanctum et benedictum, ut discutias et expellas omnem vim adversantem, rogamus per omnes sanctos tuos, scrutare famulorum tuorum corda, qui venerunt ut consumment et perficiant gratiam tuam sanctam, et si quas habent reliquias malas daemonis, quae lateant, extrahe et extermina ab animabus et corporibus eorum, quia servi tui sunt et credunt in nomine tuo sancto. Innova eorum vitam, et fac eos dignos qui absque macula et cum sinceritate suscipiant lumen et signum Christi tui, et gratiam Spiritus tui sancti, quibus compar est tecum honor et lumen. Amen, Indumentum salutis. Amen. Scutum fidei quod expugnari non potest ab inimico. Amen. Fiant oves gregis tui, et fidei gloriae tuae coelestis, et haeredes 138.0935C| regni tui quod in aeternum non veterascit, neque corrumpitur. Amen, per Jesum Christum Dominum nostrum, cum quo tibi, et sancto Spiritui est honor et gloria, in saecula saeculorum. Amen.

Diaconus dicit: Orate.

Sacerdos autem orat in hunc modum:

Ens Domine, Pater bone, Deus noster omnipotens, qui finxisti hominem ad imaginem et similitudinem tui, et dedisti ei potestatem vitae, potestatem quae manet in aeternum, et cum cecidisset in peccatum, non deseruisti sed correxisti eum salute, incarnatione scilicet Filii tui unigeniti, Jesu Christi, Domini nostri, qui plenus est salute. Haec figmenta tua libera ab operibus inimici, et suscipe ea intra regnum tuum, et aperi oculos cordium eorum. Amen. Clarificentur 138.0935D| lumine regni tui, et sit cum eis divinitas tua per spatium vitae eorum. Liberet eos ab omni malitia inimici, et a tentatione mala daemonii meridiani. Amen. A sagitta volante in die. Amen. Et ab opere ambulante in tenebris, et a visione noctis. Amen. Arce ab eis omnes Spiritus immundos. Amen. Et Spiritum malignum, qui perturbat cor. Amen. Et Spiritum erroris, et omnem malignitatem. Amen. Spiritum amoris auri. Amen. Et omnem servitutem idolorum, et spirituum mendacii. Amen. Et omnem turpitudinem quae exercetur ex doctrina Satanae. Amen. Fac eos oves gregis Christi tui. Amen. Et membra electa Ecclesiae tuae, quae est super omnes. Amen. Filios luminis, et vasa sancta. Amen. Et 138.0936A| haeredes regni tui. Amen. Et pugnent in custodiam mandatorum Christi, et ea custodiant signo immobili. Amen. Et indumentum immaculatum, et inveniant constantiam et perseverationem quae est electorum, per Jesum Christum Dominum nostrum, cui, tecum, una cum sancto Spiritu convenit gloria et potestas in saecula saeculorum. Amen.

Postea dicit sacerdos ad fontem baptismi secreto:

Domine sancte, et lux, confirma famulos tuos, et fac eos dignos magna hac gratia, Ecclesia scilicet, et baptismo sancto. Aufer ab eis vetustatem, et genera eos secunda generatione in vitam sempiternam. Infunde super eos virtutem Spiritus sancti, et sapientiam Christi tui, ne sint filii carnis, sed filii gloriae tuae, et haeredes regni tui, quod nunquam inveterascit, 138.0936B| in voluntate Unigeniti, cui tecum, una cum Spiritu sancto convenit gloria, divinitas et honor, in saecula saeculorum. Amen.

Deinde sacerdos dicit orationem gratiarum actionis, et thus dat; diaconus autem legit ex Epist. Pauli ad Tit., cap. XI:

Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et juste, et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio; 138.0936C| nemo te contemnat. Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse, neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius, haeredes simus, secundum spem vitae 138.0936D| aeternae.

Subdiaconus deinde legit ex Epistola Joannis prima, cap. V:

Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas, quoniam sunt tres qui testimonium dant in coelo; Pater, Verbum, Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt: et tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua, et sanguis, et hi tres unum sunt. Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est, quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est, quoniam testificatus 138.0937A| est de Filio suo. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum, quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio ejus est. Qui habet Filium Dei, habet vitam: qui non habet Filium Dei, vitam non habet. Haec scribo vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei.

Sacerdos autem, qui adjuvat sacerdotem baptizantem, legit ex Actis apostolorum, cap. VIII:

Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridiem ad viam, quae descendit ab Jerusalem in Gazam, haec est deserta. Et surgens abiit, et ecce vir Aethiops 138.0937B| eunuchus, potens, Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem, et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum. Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne, intelligis quae legis? Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum. Locus autem Scripturae, quam legebat, erat hic: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus. 138.0937C| Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo? Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam, et ait eunuchus: Ecce aqua, quid prohibet me baptizari? dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens, ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. Et jussit stare currum, et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens.

Tum sacerdos, qui baptizat, dicit:

138.0937D| Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus fortis et immortalis, miserere nostri, Domine. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum. Accedite ad eum et illuminabit vos, et facies vestrae non confundentur. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum.

Deinde legit ex Evangelio Joannis, cap. III.

Erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum. Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus 138.0938A| fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci cum sit senex. Nunquid potest in ventre matris suae iterato introire, et renasci? Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Non mireris quia dixi tibi, oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat. Sic est omnis, qui natus est ex spiritu. Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel et haec ignoras? Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus, 138.0938B| testamur, et testimonium nostrum non accipitis. Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero vobis coelestia credetis? et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis, qui est in coelo. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in ipso non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc est autem judicium, quia 138.0938C| lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem. Erant enim eorum mala opera. Omnis enim qui male agit odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.

Postea dicit orationem pro infirmis, quae sequitur, populum prius exhortans ad orandum hoc modo:

Rogemus omnipotentem Deum, Patrem Domini, Dei et Servatoris nostri Jesu Christi pro infirmis fratribus nostris, ut omnem languorem, et omnem afflictionem ab eis expellat, et expulso Spiritu infirmitatis sanitatem eis ipse det, in quo est omnis medelae potestas, Dominus Deus noster.

Diaconus dicit: Orate pro infirmis.

138.0938D| Sacerdos autem dicit: Domine, Deus noster omnipotens, rogamus te et quaesumus, infirmis fratribus sanitatem dona, Spiritum infirmitatis dele, omnem aegritudinem, et omnem passionem ab eis transfer. Cito inveniat nos misericordia tua, o Domine.

Diaconus dicit ad populum. Medela animae, medicator corporis, tu es visitator omnis carnis et eorum, qui a spiritibus immundis torquentur, libera omnem animam afflictam et oppressam, da ei relaxationem, da quietem. Omnem infirmitatem, et omnem passionem a nobis extermina, et a domo hac, quae invocat sanctum et benedictum nomen tuum, et singularum animarum nostrarum infirmitate sanata, perfectam salutem largire, per unigenitum Filium 138.0939A| tuum, cum quo tibi et sancto Spiritui est gloria et potestas nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Tum sacerdos hortatur populum ut oret pro peregrinantibus et postea orat.

Rogamus etiam omnipotentem Deum Patrem Domini et Redemptoris nostri Jesu Christi pro fratribus nostris qui peregre profecti sunt, et pro eis quos futurum est ut peregrinentur, sive per mare, sive per flumina, sive per lacus, seu quacunque via peregrinationem faciant, ut omnes dirigat ad portum salutarem, qui omnia continet Dominus Deus noster.

Diaconus dicit: Orate pro iis qui peregrinantur.

Sacerdos autem dicit: Domine Deus noster, qui 138.0939B| omnia capis, rogamus te, et quaesumus, eorum qui profecti sunt peregre fratrum nostrorum, et eorum qui profecturi sunt, dirige gressum, et cum eis sis ut assequantur quod optant. Cito inveniat nos misericordia tua, o Domine.

Diaconus dicit: Dicamus omnes nos:

Duc eos ad portum salutarem, offer, et redde eos eorum consanguineis cum laetitia et gaudio, ut laetentur, et laetari faciant, per unicum Filium tuum, cum quo tibi et Spiritui sancto est gloria et potestas nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Sacerdos postea hortatur omnes ut orent pro pluvia hoc modo:

Rogemus etiam omnipotentem Deum, Patrem Domini, 138.0939C| et Redemptoris nostri Jesu Christi pro pluvia, ut eam mittat illuc ubi opus est, qui omnia capit Dominus Deus noster.

Diaconus dicit: Orate.

Sacerdos autem dicit.

Domine, Deus noster omnipotens, rogamus te, et quaesumus, mitte pluviam tuam ad loca ubi desideratur, laetari fac faciem terrae, imbue sulcos ejus, duo semen ad messem, quod ex bonitate tua cito inveniat nos misericordia tua, o Domine.

Diaconus dicit: Dicamus omnes nos:

Pro paupere populo tuo, o Domine, et pro omnibus qui sperant in te, fac nobiscum juxta misericordiam tuam. ciba cor nostrum divinitate doctrinae, et intelligentia quae a te est, per unigenitum Filium 138.0939D| tuum, cum quo tibi et sancto Spiritui gloria est et potestas nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Pro fructibus terrae, sacerdos. Iterum rogemus omnipotentem Deum, patrem Domini et Redemptoris nostri Jesu Christi pro fructibus terrae, ut eos augeat, et uberes faciat, et divitias gratiae largiatur Dominus Deus noster.

Diaconus dicit: Orate pro fructibus terrae.

Sacerdos. Domine, Deus noster omnipotens, rogamus te, et quaesumus, fructus terrae auge, et uberes fac, laetari fac faciem terrae: imbue sulcos ejus, deduc semen ad messem; quod ex bonitate tua est, cito inveniat nos misericordia tua, o Domine.

138.0940A| Diaconus dicit: Dicamus omnes nos:

Ob pauperem populum tuum, o Domine, et propter omnes, qui invocant sanctum nomen tuum, per unicum Filium tuum, cum quo tibi et sancto Spiritui est gloria, et potestas nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Pro aquis fluvialibus, sacerdos: Rogemus etiam omnipotentem Deum Patrem Domini et Redemptoris nostri Jesu Christi pro aquis fluvialibus, ut crescant ad mensuram suam, et divitias gratiae largiatur Dominus Deus noster.

Diaconus dicit: Orate pro aquis fluentibus.

Sacerdos autem dicit: Domine, Deus noster omnipotens, rogamus te, et quaesumus, fluenta aquarum auge usque ad mensuram eorum, fac laetam faciem 138.0940B| terrae, imbue sulcos ejus, multiplica segetes, et benedic circulo anni benignitate quae a te est. Cito inveniat nos misericordia tua, o Domine.

Diaconus dicit: Dicamus omnes nos:

Ob pauperem populum tuum, o Domine, et propter omnes, qui invocant sanctum nomen tuum, per unicum Filium tuum, cum quo tibi, et Spiritui sancto, est gloria et potestas, nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Pro pace. Sacerdos: Rogemus etiam omnipotentem Deum Patrem Domini et Redemptoris nostri Jesu Christi, pro pace sanctae et unicae Ecclesiae apostolicae, quae est super omnes Ecclesias.

Diaconus: Orate pro hac Ecclesia sancta unica, 138.0940C| quae est congregatio per apostolos recta in Domino.

Sacerdos: Rogamus et petimus a bonitate tua, o amator humani generis, recordare Domine pacis Ecclesiae sanctae, unicae congregationis apostolicae, quae fuit ab origine, et erit usque in finem saeculi. Benedic, Domine, per eam omni populo et omni alimento. Pacem quae de coelis est, mitte super uniuscujusque nostri animam, et pacem vitae nostrae da nobis. Eamdem, Domine, largire regi nostro N., principibus, ac judicibus et subditis ejus, et congregationi vicinorum nostrorum, tam eorum qui extra Ecclesiam sunt, quam eorum qui in ea continentur; et orna eos omni genere pacis. Rex pacis, pacem da nobis, quia omnia nobis dedisti, et fac nos peculiares tibi, quia autem praeter te, alius est nemo quem 138.0940D| cognoscamus, nomen tuum sanctum appellamus et invocamus, ut vivat anima nostra per Spiritum sanctum, nec invalescat mors peccati super nos famulos tuos, et super omnem populum tuum.

Pro pontificibus. Sacerdos: Et iterum rogamus omnipotentem Deum, Patrem Domini, Dei, et Redemptoris nostri Jesu Christi.

Diaconus dicit: Orate pro principe nostro principe archiepiscoporum et episcoporum, domino nostro N., et pro capite episcoporum magnae provinciae N., et capite civitatis nostrae venerando antistite patre N., et pro omnibus episcopis, sacerdotibus, et diaconis rectis in fide.

138.0941A| Sacerdos: Rogamus et quaerimus a bonitate tua, o amator humani generis, recordare domini Patris nostri venerandi, principis archiepiscoporum et episcoporum Patris N., et domini archiepiscopi nostri, Patris N., custodiendo custodi pro nobis multis annis et longo tempore in justitia et pace, omnes et episcopos et sacerdotes, et diaconos rectae fidei, et omnem imaginem sanctae unicae Ecclesiae Christi, quae est congregatio apostolica, ut fungantur sanctificatione quam credidisti eis in dignitate sacerdotii, juxta voluntatem tuam sanctam ac beatam, et ut absolvant in justitia et aequitate, et pascant populum tuum in veritate. Orationem quam faciunt pro nobis, et pro omni populo tuo, ipse suscipe in sacrificium tui excelsum cum odore bono suavitatis. Omnes hostes 138.0941B| et inimicos eorum arce et confringe sub eorum pedibus quam primum, ipsos autem custodi nobis in justitia et pace in Ecclesia tua sancta. Amen.

Pro rege oratio. Sacerdos: Rogemus etiam omnipotentem Deum, Patrem Domini et Redemptoris nostri Jesu Christi pro amatore Dei, rege nostro N., ut regnum ejus absque afflictione in pace et in justitia custodiat qui omnia capit Dominus Deus noster.

Diaconus dicit: Orate pro rege.

Sacerdos: Deus noster, qui omnia contines, rogamus te, et quaesumus, regi hujus provinciae amatori tuo regi nostro utilitatem suam da; arce undequaque inimicam ei gentem, loquere justitiam in corde 138.0941C| ejus pro sancta Ecclesia tua. Cito inveniat nos misericordia tua, o Domine.

Diaconus dicit: Dicamus omnes nos:

Da ei, absque errore conservare intelligentiam fidei in honorem divinitatis tuae, per unicum Filium tuum, cum quo tibi et Spiritui sancto est gloria et potestas, nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Pro congregatione sui cujusque loci. Sacerdos: Iterum rogemus omnipotentem Deum Patrem Domini, Dei, et Redemptoris nostri Jesu Christi.

Diaconus dicit: Orate pro Ecclesia sancta, et congregatione nostra, quae in ea est.

Sacerdos: Quaerimus, et petimus a bonitate tua, 138.0941D| o amator humani generis, memento, Domine, congregationis nostrae, et benedic ei. Fac eos, ut sint tibi sine divisione, et sine otio, et faciant voluntatem tuam sanctam ac beatam. Fac eos domum orationis, domum sinceritatis, et domum abundantiae et gratiae, gratificare, Domine, hoc nobis servis tuis, et post nos venturis, in saeculum. Exsurge, Domine, Deus noster, et dissipentur inimici tui, et fugiant a facie tua omnes qui oderunt sanctum et benedictum nomen tuum. Populi autem tui sint benedicti cum infinita benedictione angelorum, qui faciunt omnem voluntatem tuam, per gratiam, benignitatem et amorem erga homines filii tui unigeniti Domini, Dei, et Redemptoris nostri Jesu Christi, cum quo tibi et Spiritui 138.0942A| sancto est potestas, et gloria, nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Pro parvis aut novis Christianis, seu catechumenis. Sacerdos: Rogemus etiam omnipotentem Deum Patrem Domini, et Redemptoris nostri Jesu Christi, pro famulis novitiis Christianis, ut impartiatur eis tempore idoneo ablutionem regenerationis, remissionem peccatorum, quia omnia capit Dominus Deus noster.

Diaconus dicit: Orate pro novis Christianis.

Sacerdos: Domine, Deus noster omnipotens, rogamus te, et quaesumus, famulorum tuorum, qui nondum adulti sunt Christiani, miserere, omnes reliquias idololatriae ab eis arce, legem tuam, mandata, et justitiam, et constitutiones tuas impone 138.0942B| cordibus eorum, et in tempore idoneo ablutione regenerationis impertire, remissionem scilicet peccatorum eorum, et tabernaculum sancti Spiritus eos fac, per unicum Filium tuum, cum quo tibi et sancto Spiritui est gloria et potestas nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Pro offerentibus munera. Sacerdos: Iterum rogemus omnipotentem Deum, Patrem Domini, Dei, Redemptoris nostri, Jesu Christi, pro iis qui obtulerunt munera sanctae, unicae, quae est super omnes, Ecclesiae, sacrificium scilicet primitiarum, decimarum, gratiarum actionis signum et monimentum. Seu autem quis multum obtulerit, seu parum, seu secreto, seu palam, seu volens et non habens, omnium amplectatur voluntatem qui coelestem 138.0942C| Spiritum donat, et in quo omnium bonorum operum est potestas Dominus Deus noster.

Diaconus dicit: Orate pro iis qui obtulerunt munera.

Sacerdos: Domine, Deus omnipotens, rogamus te, et quaesumus pro iis, qui obtulerunt dona sanctae, unicae, quae super omnes est, Ecclesiae, seu multum obtulerint, seu parum, sive secreto, sive palam, sive volentes, et non habentes, omnium voluntatem acceptans, da unicuique eorum, pro praemio, benedictionem, per unicum Filium tuum, cum quo tibi et sancto Spiritui est gloria, et potestas nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Pro iis qui dormierunt, sive pro mortuis. Sacerdos: Rogemus quoque omnipotentem Deum, 138.0942D| Patrem Domini, Dei, et Redemptoris nostri Jesu Christi pro iis qui dormierunt.

Domine viventium, vita mortuorum, spes desperatorum, auxiliator laborantium, mundator peccatorum, qui mortem otiosam fecisti, et laqueos Satanae abscindendo salutem generi humano contulisti: rogamus te, et quaesumus, o immortalis apud quem est thesaurus vitae, pro iis qui dormierunt, et quieverunt in fide, Patres, primi principes archiepiscoporum, archiepiscopi, episcopi, sacerdotes, diaconi, antagonistae, virgines, monachi, doctores conjugati, orbati conjuge, infantes, pupilli et pro anima famuli tui N., et pro animabus omnium quos ipse vocasti de populo juste et recte. Quiescere fac eorum animas 138.0943A| in loco amoeno apud aquam quietis in sinu Abrahae simul cum Isaac et Jacob, tu, in quo potestas quietis, Domine, Deus noster.

Diaconus dicit: Orate.

Sacerdos: Domine, Deus noster omnipotens, rogamus te, et quaesumus, animas famulorum tuorum, qui dormierunt et in fide quieverunt, suscipe una cum anima famuli tui N., et omnium animas, qui hic mortui, aut moribundi sunt, nutri in loco amoeno apud aquam quietis in sinu Abrahae, una cum Isaac et Jacob. Dona eis transitum animarum suarum sine peccato. Spiritum consolatorem et sedatorem consanguineis eorum mitte. Solare eos, et laetos esse fac in Christo, per unicum Filium tuum, cum quo tibi et sancto Spiritui, est gloria et potestas nunc, 138.0943B| et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Sacerdos postea imponit manus super eos qui baptizandi sunt, et dicit:

Famulos tuos, qui inserviunt, et adhaerent nomini tuo sancto, et inclinant capita sua ante te, protege, o Domine, et cum eis sis. Adjuva eos in omne opus bonum. Excita corda eorum ab omni opere malo, quod in terra fit. Fac eos vivos, ut scilicet cogitent omnia quae sunt ad vitam, et recordentur omnium operum tuorum, o Domine, per unicum Filium tuum, ut tibi, et ipsi sancto Spiritui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.

Postea dicit sequentem orationem supra fontem:

Deus prophetarum, Domine apostolorum, qui nuntiasti adventum Christi tui per os prophetarum sanctorum 138.0943C| antequam mitteres Joannem prophetam, qui praecederet ante te, rogamus te, et quaesumus, o amator humani generis pro famulis tuis, qui venerunt ad te, ut virtus tua adsit huic fonti. Confirma famulos et famulas tuas. Fac eos dignos ut possint invenire baptismum tuum, secundam scilicet generationem in remissionem peccatorum, et spem tuam, quae non fallit, per unicum Filium tuum, ut tibi et ipsi, et sancto Spiritui sit gloria, nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Sacerdos postea secreto dicit pro se, antequam baptizet.

Misericors, miserator et clemens, qui scrutaris cor et jecur, et cognoscis abscondita hominis (nihil enim est quod a te abscondatur, sed palam tibi sunt 138.0943D| omnia): tu cognoscis abscondita mea, ne me deseras, neque avertas faciem tuam a me, sed aufer a me hac hora omnem meam culpam, et absolve horum hominum peccata, qui convertisti eos ad poenitentiam, ablue maculas animae meae et corporis, et munda jecur meum perfecte virtute tua invisibili, et dextera tua vivificante confirma me, ut annuntiem aliis qui quaerunt liberationem a me, id est, fidem, ut eis eam tradam, quos quidem praeparavit magnitudo tua inenarrabilis, o amator humani generis, praeterea, ne sim ego ut servus peccator qui condemnatur. Absit, Domine, non ita fiat. Tu enim solus es bonus, et amator es humani generis. Non recedam confusus. Absolve me a peccato meo, et mitte 138.0944A| super me auxilium tuum de coelo. Da mihi virtutem, ut digne fungar hac magna administratione, mysterio tuo, constitutione coelesti. Et habitet Christus super eos qui baptizantur, per regenerationem, et baptismum qui a me administratur, quia pauper sum ego, qui a te peto misericordiam. Aedifica eos in fundamento apostolorum et prophetarum, nec amplius destrue, sed fac eos plantas veras in Ecclesia tua, quae super omnes est sancta, quae est apostolorum, ut ad id se conferant, quod praestat et glorificetur nomen tuum sanctum in eis, quod in coelo et in terra, ante omne saeculum, plenum est gloria Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Postea dicit orationem pro pace.

Et orationem pro pontificibus.

138.0944B| Et orationem pro congregatione.

Et Symbolum apostolorum.

Deinde accipit oleum non benedictum, atque id ter in baptismum infundit; unaquaque vice in modum crucis confundens, et dicens:

Benedictus Dominus Deus noster, nunc, et usque in saeculum.

Benedictus Dominus Pater +. Amen.

Benedictus Filius unigenitus, Jesus Christus, Dominus noster +. Amen.

Benedictus Spiritus sanctus Paracletus +. Amen.

Deinde orat super baptismum hoc modo:

Deus coeli, Deus luminis, Deus angelorum qui praesunt judicibus; Deus angelorum qui praesunt 138.0944C| viribus regum, populorum et principum; Deus gloriae, qui habitas super Cherubim et Seraphim, Pater Domini, Dei, et Redemptoris nostri Jesu Christi, qui solvisti animas eorum qui vincti erant peccato, et eos qui affixi erant tenebris per peccatum, illuminasti plagis passionis unici Filii tui Jesu Christi, Domini nostri, qui abegit a nobis passionem, et liberavit nos ab omni onere peccatorum nostrorum: Qui elongasti a nobis omne semen inimicum, quem omnia timent et reformidant; creator aquarum, et factor omnium, clamamus ad virtutem tuam sanctam, ad nomen tuum quod superat omne nomen, ad unicum scilicet Filium tuum, Jesum Christum qui crucifixus est propter nos, tempore Pontii Pilati; rogamus te, Domine, pro his famulis et famulabus 138.0944D| tuis; converte, et immuta eos: Amen. Benedic eis, et confirma eos: Amen. Ut per hanc aquam et hoc oleum aboleatur omnis vis inimici: Amen. Omnes spiritus malignos aufer, arce, et disjice: Amen. Omnem adorationem idolorum, et omnem turpitudinem ab eisdem tolle. Amen.

Et sufflat in aquam ter in modum crucis, dicens

Sanctifica hanc aquam et hoc oleum. Amen. Et sint in ablutionem regenerationis: Amen. Et in vitam aeternam: Amen. Et in indumentum immaculatum: Amen. Et in generationem gratiae: Amen. Et in innovationem Spiritus Sancti: Amen. In nomine unici Filii tui Jesu Christi, quem baptizari fecisti in Jordane, et sanctificavit, et mundavit eum, 138.0945A| et testatus est dicens: Qui non fuerit natus ex aqua et Spiritu sancto non potest intrare in regnum coelorum; deinde praecepit discipulis suis dicens: Ite ergo, et docete omnes gentes, et baptizate eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Suscipe, Domine, famulos et famulas tuas, quia in te est potestas et liberatio. O sancte, tona super hanc aquam, ut ex ea et Spiritu sancto regenerentur hi famuli tui virtute divinitatis tuae, qui venerunt ad te, fac eos aptos ad remissionem peccatorum eorum, et ad indumentum immaculatum, in honorem unici Filii tui, cum quo tibi et sancto Spiritui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

Tum dicit diaconus: Orate.

Sacerdos autem dicit sanctificationem Jordanis, id 138.0945B| est, baptismi.

Amor Dei, gratia Jesu Christi, et donum Spiritus sancti sit vobiscum.

Populus autem respondet: Cum spiritu tuo.

Sacerdos autem dicit:

Sursum sint corda vestra.

Populus respondet:

Habemus ad Dominum, Deum nostrum.

Sacerdos autem dicit:

Gratias agamus Domino, Patri bono.

Populus respondet:

Rectum est, et convenit.

Sacerdos autem dicit:

Vere dignum et justum est. Benedictus sit Deus excelsus qui in aeternum est fortis super omnia, in quo 138.0945C| ea est potestas, ut regat et custodiat mundum. Qui omnia vivificat, in eo enim Spiritus est vitae, qui alit omnem animam, qui confirmat omnem spiritum, qui virium totius mundi est capax: qui vocavit omnia ex eo quod non est, et fecit omnia. Ipse, Domine, qui excelsorum es excelsissimus, qui vides et cognoscis finem temporum, et sopitos a somno excitas, qui dedisti vocem omnibus quae moventur, commove hanc aquam, et imple eam Spiritu tuo sancto, et fiat ablutio in secundam generationem. Amen. Et in vitam aeternam. Amen. Ut regenerentur hi famuli et famulae tuae, quemadmodum constituisti, Domine, intelligentiam et rationem in anima, et per eam regere fecisti hominem, et judicem fecisti omnium ornamentorum mundi: quapropter tibi 138.0945D| convenit gloria et magnitudo. Benedictus es, Deus, super omnes virtutes; benedictus es, Deus, super omnes principes; benedictus es, Deus, super omnem cogitationem et loquelam; benedictus es, Deus, super omnem intelligentiam et scientiam; benedictus es, Deus, supra omnes thronos et regna. Tu misisti aquam et ignem, frigus et glaciem, tempestatem et turbines super terram, et scaturire fecisti aquam de rupe dura. Tu es quem vidit mare, et fugit; et Jordanis post te reversus est, et montes exultaverunt sicut hirci, et colles sicut agni ovium. Tu es de quo, et de benignitate cujus testimonium dedit Joannes, qui missus est ante te, clamans voce praeconis in desertum et dicens: Mundate viam Domini, aequate 138.0946A| semitam ejus, vox Domini super aquas, Deus gloriae intonuit. Tona, Domine, super hanc aquam et oleum, utrumque praepara, et da eis virtutem, ut fiant baptismus tuus, qui est nova generatio, et vita aeterna, et regenerentur hi famuli tui.

Diaconus dicit: Qui sedent surgant.

Sacerdos autem dicit: Domine, o Domine, pater bone, Deus noster omnipotens, Pater Domini, Dei, et Redemptoris nostri Jesu Christi, factor omnium creaturarum quas ostendunt coelum, terra, et mare, et omnium quae in eis latent, factor omnium creaturarum, visibilium et invisibilium, qui congregasti aquas in alveos suos, qui creasti, formasti, et obsignasti, et quae super coelos sunt, tu coercuisti mare, et flumina virtute tua, confregisti capita draconis in 138.0946B| aqua, tu terribilis es (quis enim tibi obstare potest?), aspice, Domine, super hanc, quam fecisti aquam, et da ei gratiam, salutem, et benedictionem Jordanis, ut ab ea fugiant omnia quae malignantur adversus creaturas tuas, quoniam invocavi nomen tuum sanctum et admirandum, quod plenum est gloria et terrore adversus ea, quae nobis adversantur.

Diaconus dicit: In orientem aspicite.

Sacerdos autem subsequitur hoc modo:

Et dissipentur coram signo crucis omnes vires eorum, qui nobis adversantur, et ab ea fugiant omnes daemones qui sunt in aqua et terra, qui non videntur. Nec lateat in hac aqua superbia tenebrosa, nec descendat cum eis qui baptizantur malignus spiritus 138.0946C| qui obtenebret eorum mentem, et perturbet cor. Imo, rogamus te omnes, Domine, ut facias hanc aquam esse aquam quietis: Amen. Aquam puram in mundationem: Amen. Aquam salutis: Amen. Et ut sit in ablutionem turpitudinis animae et corporis: Amen. Aquam in absolutionem et remissionem peccatorum: Amen. Lumen animae et corporis: Amen. Ablutio in regenerationem: Amen. In vestem immaculabilem: Amen. In innovationem Spiritus sancti et in fontem vitae: Amen.

Qui adsunt, dicunt: Amen.

Sacerdos: Quia autem ipse dicit: Lavamini, purgate, et expellite malitiam a cordibus vestris; qui dedisti nobis generationem de coelo, per aquam et Spiritum sanctum, appare, Domine, super hanc 138.0946D| aquam, et fac eos mundos qui in ea baptizantur, ut expellant veterem hominem et turpitudinem fallacis voluptatis, et induantur novo homine, et renoventur iterum per similitudinem creatoris sui: Amen. Fiant participes mortis Christi tui, per baptismum ejusdem unici filii tui Jesu Christi: Amen. Atque cum eo participes sint resurrectionis ejus, et custodiant donum Spiritus sancti: Amen. Abundet super eos doctrina gratiae tuae: Amen. Et inveniat pignus vocationis de coelo, quod tuum est, o Domine: Amen. Connumerentur in congregatione primogeniti, in congregatione scilicet eorum quorum nomina scripta sunt in coelis: Amen. Per Jesum Christum Dominum nostrum, cum quo tibi est gloria 138.0947A| cum sancto Spiritu, nunc et semper, et in saecula saeculorum: Amen.

Deinde dicit: Sanctus, sanctus, sanctus es, Deus exercituum. Perfecte plenum est coelum et terra sanctitate gloriae tuae.

Et dicit populus: Sanctus, sanctus, sanctus es, Deus exercituum. Perfecte plenum est coelum et terra sanctitate gloriae tuae.

Sacerdos autem dicit: Ad te suspicimus, et intendimus oculos cordis nostri in coelum; rogamus te, Domine, Deus noster, custodi nos omnes. Deus noster, Deus patrum nostrorum, qui creasti coelum et terram, et omnia ornamenta eorum; creator aquarum, quae supra coelos sunt; qui fundasti terram super aquas; qui congregasti aquas in alveos suos; 138.0947B| qui cinxisti, et coercuisti mare, et ejus profunditatem obsignasti magno nomine signi, quod plenum est gloria, et quod omnia timent et expavescunt, aspectu, Domine, fortitudinis et virtutis tuae. Tu fundasti mare virtute tua, tu confregisti capita draconis in aquas, tu scidisti scaturigines et fontes, et dedisti viam aquis. Viderunt te aquae, Domine, et paverunt profunditates prae multitudine aquarum. Tu es, quem mare Rubrum vidit, et timore tui constitit. Tu trajecisti Israel, et per Moysen baptizasti eum; tu praecepisti rupi durae, et effudit aquam populo tuo; tu mutasti aquam amaram, et fecisti eam dulcem. Tu, Domine, tempore Jesu filii Nave, abstulisti, et reverti fecisti flumina, quae fluebant terribiliter. Tu (quis enim sustineat aspectum tuum?) 138.0947C| sacrificium quoque Eliae in aqua suscepisti per flammam et ignem de coelo. Tu es, Domine, qui ostendisti per Elisaeum aquam generationis vitae, et Naaman Syrum mundari fecisti per aquam Jordanis. Tu omnia potes, et nihil est quod tibi sit impossibile.

Diaconus dicit: Orate.

Sacerdos autem dicit:

Domine, o Domine, Pater bone, Deus noster, rex ordinum coelestium et terrestrium, aspice, qui sedes super Cherubim, intende oculos qui habitas in coelo. Aspice, et visita creaturam tuam. Da huic aquae donum Jordanis magnum, potens, et coeleste, et descendat Spiritus sanctus super eam. Amen. Dona ei benedictionem Jordanis, da ei virtutem, ut sit aqua vitae. Amen. Aqua sanctitatis. Amen. Aqua mundationis 138.0947D| peccatorum. Amen. Aqua lotionis ad regenerationem. Amen. Dona ei, ut si quis est latens extra eam malignus spiritus, non revertatur amplius ad eos, qui baptizantur. Amen. Nec spiritus diei. Amen. Nec spiritus meridiei. Amen. Nec spiritus vesperi. Amen. Nec spiritus noctis. Amen. Nec spiritus aeris. Amen. Nec spiritus superbiae, quae sub terra est. Amen. At arce omnes spiritus malignos virtute, et benignitate tua, et frangantur coram signo crucis Filii tui. Amen. In nomine sancto tuo, quod precamur, quod plenum est gloria, et terribile adversus ea quae nobis adversantur, ut omnis qui baptizatur in ea, expellat a se hominem veterem, qui coinquinatus est voluptate erroris; et induatur novo 138.0948A| homine qui innovatur in similitudinem Creatoris sui. Illumina eos lumine justitiae, qui est Spiritus sanctus. Amen. Et inveniant vitam aeternam. Amen. Firma eorum spem. Amen. Et stent ante thronum Christi tui. Amen. Inveniant remissionem peccatorum suorum. Amen. Et accipiant coronam coelestem. Amen. Sint, aqua haec, et hoc oleum benedicta, et plena gloria, et sint sancta, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in gratiarum actionem populi tui, et omnium qui obtulerunt tibi filios suos famulos tuos, in gloriam et honorem Filii tui sancti. Suscipe eos in sacrificium tuum sanctum et coeleste, tanquam odorem suavem magnitudini tuae coelesti, precibus, angelorum et archangelorum tuorum sanctorum. Domine, libera populum tuum, et 138.0948B| benedic haereditati tuae, custodi, et exalta eum usque in saeculum. Amen. Conserva eum in rectitudine fidei, omni tempore vitae suae, et sit in charitate, quae superat omnem pacem, precibus omnium sanctorum, et intercessione plenae gratia Virginis genitricis Dei Mariae, quae in omnibus est sancta, et sancti Joannis martyris, et Baptistae, praecursoris et ducis vitae, et omnium sanctorum quos a primordio elegisti, per gratiam unici Filii tui, cum quo tibi una cum sancto Spiritu, est gloria in saecula saeculorum. Amen.

Deinde sacerdos dicit orationem Evangelii, scilicet.

Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua sicut in coelo, ita et in terra. Da nobis hodie cibum 138.0948C| nostrum quotidianum: dimitte nobis offensiones nostras, et errores nostros, et ut nos quoque dimittamus offensiones, quae in nos sunt: et ne inducas nos, Domine, in tentationem, sed redime, et libera nos ab omni malo. Quoniam hoc est regnum tuum, honor et gloria nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Postea dicit orationem impositionis manuum super eos qui baptizandi sunt.

Accipit postmodum crucem, et ter ea aquam sulcat in modum crucis ter clamans.

Sanctus, sanctus, sanctus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Descendit postea in fontem, et infundit balsamum 138.0948D| in figuram signi crucis dicens:

Benedictus est Deus Pater: Amen. +

Benedictus est Filius unicus Jesus Christus. Amen. +

Benedictus est Spiritus sanctus paracletus: Amen. +

Tum dicit magna voce, Alleluia, dum miscens aquam cum balsamo, manu sua dextera dicit. Psalm. CXXXI. Quoniam elegit Dominus Sion in habitationem.

Et psalm. XXVIII, Vox Domini super aquas, Deus gloriae intonuit. Et psalm. XXXIII, Accedite ad eum, et illuminabit vos. Et psalm. LXV. Transmisit nos inter ignem et aquam. Et psalm. L, Asperges me, Domine, myrto, et mundabor, usque ad versiculum: Ne projicias me a facie tua. Deinde dicit: Gloria Patri, et 138.0949A| Filio, et Spiritui sancto nunc, et semper, et in saecula saeculorum, Amen.

Postmodum dicit: Honor hic omnibus sanctis, benedictus sit Deus qui illuminat in omne saeculum. Amen.

Tum diaconus ducit eos qui baptizandi sunt versus occidentem, et ingredi facit versus orientem; sacerdos autem eos suscepit et tergit, dicens:

EGO BAPTIZO TE, IN NOMINE PATRIS, ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI PARACLETI. AMEN.

Hoc perfecto, dicit sequentem orationem; pro absolutione seu immutatione aquae in primam ejus naturam.

Domine, o Domine Pater bone, Deus noster omnipotens, qui creasti omnia ex eo quod non est, et ex 138.0949B| nihilo sapientia tua quae vera est, tu es qui congregasti 138.0950A| aquas a primordio in unum cumulum, et definivisti omnia ab origine mundi magnitudine virtutis tuae, et intelligentia tua imperceptibili: tu es, Domine, qui fecisti hanc aquam in emundationem per gratiam Christi tui super eam, et fecisti eam his qui baptizati sunt famulis tuis in ablutionem regenerationis, innovationem a vetere errore, ut ab eo resipiscant, et illuminentur lumine tuo, rogamus te, et quaesumus o bone, et amator humani generis, ut immutes eam in primum ordinem et in primam naturam supra terram, nobis autem sit auxilium, et liberatio ut semper glorificemus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, et tribuamus tibi honorem nunc, et semper, et in saecula saeculorum, Amen.