Jump to content

Ordo excommunicationis (Auctor incertus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ordo excommunicationis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138



Ordo excommunicationis (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.OrdExc, cc_idno: 9643

ORDO EXCOMMUNICATIONIS, QUALITER UNUSQUISQUE INCORRIGIBILIS ANATHEMATIZARI DEBEAT.(Ex cod. 277 theol. Vindobon. saec. XII vel XIII.) 138.1123B|

Episcopus cum excommunicare vel anathematizare aliquem pro certis et manifestis sceleribus dispositum habet, post lectionem Evangelii clerum et plebem ita debet alloqui. Noverit caritas vestra, fratres mei, quod quidam vir nomine N. diabolo suadente postponens christianam promissionem quam in baptismo professus est per apostasiam conversus post satanam cui abrenunciavit, et omnibus operibus ejus, vineam Christi id est ecclesiam ejus devastare et depraedari non pertimescit, pauperes Christi, quos pretioso sanguine suo redemit, violenter opprimens, et interficiens, et bona eorum diripiens. Unde quia 138.1123C| filius hujus nostrae ecclesiae, cui Deo auctore praesidemus, debuerat esse, quia in ea per aquam et Spiritum sanctum renatus est, et inter adoptivos filios Dei annumeratus, quamvis modo filius diaboli sit, imitando diabolum, solliciti ne per negligentiam pastoralem aliqua de ovibus nobis creditis deperiret, pro qua in tremendo judicio ante principem pastorum Dnm nrm Ihm Xpm rationem reddere compellemur, juxta quod ipse terribiliter nobis comminatur, dicens: Si non annuntiaveritis iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram, misimus ad eum presbyterum nostrum, et litteras commonitorias semel et iterum ac tertio invitantes eum canonice ad emendationem et satisfactionem, et poenitentiam, corripientes eum paterno affectu. Sed 138.1123D| ipse proh dolor! diabolo cor ejus indurante, monita salutaria sprevit, et in incepta malicia perseverans, Ecclesiae Dei, quam laesit superbiae spiritus inflatus satisfacere dedignatur. De talibus itaque transgressoribus, et sanctae religionis pacisque, quam suis discipulis Christus dedit atque reliquit, violatoribus, praecepta dominica et apostolica habemus, quibus informamur, quod de hujuscemodi praevaricatoribus agere nos oporteat. Ait enim Dominus in Evangelio: Si peccaverit in te frater tuus corripe eum. Frater in unumquemque nostrum peccat. Si enim sancta Ecclesia unum corpus est, cujus corporis caput 138.1124B| Christus est. Singuli autem sumus alter alterius membra; et si compatitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: procul dubio in nos peccat, qui membra nostra laedit. Jubet igitur Dominus, ut frater, id est christianus, in nos peccans, primo secrete corripiatur, deinde cum testibus redarguatur, novissime in conventu ecclesiae publice conveniatur. Quodsi has tres commonitiones, et pias correptiones contempnit, et satisfacere despicit, post haec sit tibi sicut ethnicus et publicanus, id est gentilis et paganus; ut non jam pro christiano, sed pro pagano habeatur. Et in alio loco membrum, quod a sua compage resolvitur, et a junctura caritatis dissociatur, et omne corpus scandalizat, Dominus et abscidi, et projici jubet dicens: Si oculus, manus, 138.1124C| vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te. Et Apostolus, auferte, inquit, matum a vobis. Et item: Si quis frater nominatur, et est fornicator aut adulter, aut homicida; aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere licet. Et Johannes dilectus prae caeteris Christi discipulis talem nefarium hominem salutare prohibet dicens: Ne ei ave dixeris, neque eum in domum receperis. Qui enim ei ave dicit, communicat operibus ejus malignus. Dominica itaque atque apostolica praecepta adimplentes, membrum putridum et insanabile, quod medicinam non recipit, ferro excommunicationis a corpore Ecclesiae abscidamus, ne tam pestifero morbo reliqua membra corporis veluti veneno inficiantur. Per.

Ipsa anathematizatio. Igitur quia monita nostra 138.1124D| et crebras exhortationes contempnit: quia tertio secundum Dominicum praeceptum vocatus ad emendationem et poenitentiam venire despexit: quia culpam suam necdum cognovit nec confessus est, nec missa nobis legatione, quam causam, qua causam ipsius exquirimus, quia noster parrochianus est, veniam non postulavit: quia in incepta malitia, diabolo cor ejus indurante, perseverat, et juxta quod Apostolus dicit, secundum duriciam suam et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae; idcirco nos eum cum universis complicibus et communicatoribus fautoribusque suis judicio Dei omnipotentis 138.1125A| Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et beati Petri principis apostolorum, et omnium Sanctorum, nec non et nostrae mediocritatis auctoritate et potestate nobis divinitus collata ligandi et solvendi in coelo et in terra, excludimus et excommunicamus, et anathematizatum decernimus, et damnatum cum diabolo, et angelis ejus, et omnibus reprobis in igne aeterno judicamus; nisi forte a diaboli laqueis resipiscat, et ad emendationem et poenitentiam redeat, et Ecclesiae Dei quam laesit satisfaciat. Et respondeant omnes tertio Amen aut Fiat, Fiat. aut anathema sit. Debent enim duodecim sacerdotes episcopum circumstare, et lucernas ardentes in manibus tenere, qaas in conclusione anathematis vel excommunicationis projicere debent 138.1125B| in terram, et conculcare pedibus. Post haec episcopus plebi excommunicationem communibus verbis debet explanare, ut omnes intelligant, quam terribiliter dampnatus sit: et ut noverint, quod ab illa hora in reliquum non pro christiano, sed pro pagano habendus sit, et qui illi quasi christiano communicaverit, aut biberit, aut eum osculatus fuerit, vel cum eo colloquium familiare habuerit, nisi forte ad satisfactionem et poenitentiam eum provocare studuerit, aut in domo sua receperit, aut simul cum eo oraverit, procul dubio similiter sit excommunicatus. Deinde epistolae presbyteris per parrochias mittantur, continentes modum excommunicationis. In quibus jubeatur, ut dominicis diebus post lectionem evangelii plebibus sibi commissis publice annuntient ipsam excommunicationem; 138.1125C| ut ne quis per ignorantiam communicet excommunicato. Praecepit enim Toletanum concilium, ut invicem mox scripta percurrant per omnes provinciae episcopos, quosque adire potuerint, et excommunicatus audiatur. Seniori etiam ejus ipsa excommunicatio debet nota fieri.

SATISFACTIO ET EMENDATIO ET RECONCILIATIO ANATHEMATIZATI.

Cum aliquis (excommunicatus) vel anathematizatus poenitentia ductus veniam postulat, et emendationem promittit, episcopus, qui eum excommunicavit, ante januas ecclesiae venire debet, et duodecim presbyteri cum eo, qui eum hinc inde circumstare debent. Ubi etiam adesse debent illi, quibus injuria vel dampnum illatum est. Et ibi secundum leges divinas oportet 138.1125D| dampnum commissum emendari; aut si emendatum est, eorum testimonio comprobari. Deinde episcopus interroget, si poenitentiam juxta quod canones praecipiunt pro perpetratis sceleribus suscipere velit. Et si 138.1126A| ille terrae prostratus veniam postulat, culpam confitetur, poenitentiam implorat, de futuris cautelam spondet; tunc episcopus apprehensa manu ejus dextera eum in ecclesiam introducat, et ei communionem et societatem christianam reddat, et septem psalmos poenitentiae decantet cum istis precibus: Kyrieel. Xpeel. Kyrieel. Pater noster. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Salvum fac servum tuum Domine. Deus meus sperantem in te. Mitte ei Dne auxilium de sancto. Et de Sion tuere. Nihil proficiat inimicus in eo. Et filius iniquitatis non. Esto ei Domine turris fortitudinis. A facie inimici. Domine exaudi orationem meam. Et clamor meus. Praesta quaesumus Domine huic famulo tuo N. dignum poenitentiae fructum, ut Ecclesiae tuae sanctae 138.1126B| a cujus int. Deus misericors, Deus clemens, qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata poenitentium deles. Require in Feria V majoris ebdom. id est in Coena Domini in reconciliatione lapsorum. Post haec secundum modum culpae poenitentiam ei injungat. Et literas per parrochias dirigat, ut omnes noverint eum in societate christiana receptum: aliis etiam episcopis notum faciat. Nullus autem episcopus alterius parrochianum excommunicare vel reconciliare praesumat, sine conscientia vel consensu proprii episcopi.

Leo episcopus servus servorum Dei dilectissimis fratribus et filiis archiepiscopis, atque suffraganeis eorum abbatibus, et monachorum congregationibus in Francia commanentibus salutem perpetuam. 138.1126C| Indicatum est nobis filii kmi, quod in vestris regionibus malignorum hominum perversitas creverit; ita ut res vestras in suis pravis usibus redigere cupiant. Quapropter ex auctoritate Dei Patris omnipotentis, et Filii ejus Dni nri Jhu Xpi et Spiritus sancti paracliti, atque ex vice beati Petri apostoli, nec non et beatae Mariae matris Domini, et per beatos angelos, et apostolos, martyres, confessores, ac virgines excommunicamus eos atque maledicimus, qui possessiones servorum sancti Martini, et quidquid ad illos pertinet, tollunt, et perperam invadunt. Sit pars illorum cum Dathan et Abyron, quos terra pro sua superbia vivos absorbuit, et cum Juda proditore, qui Dominum in pretio vendidit. Amen. « Fiant filii eorum orphani, et uxores eorum viduae. 138.1126D| Nutantes transferantur filii eorum, et mendicent. Eiiciantur de habitationibus suis. Scrutetur fenerator omnem substantiam eorum. » Et iterum: Omnes qui dixerunt haereditate possideamus sanctuarium 138.1127A| Dei, Deus meus pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Amen. Sicut ignis, qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes; ita persequeris illos in tempestate tua, et impleas facies eorum ignominia, ita ut erubescant, et confundantur et pereant. » Sintque maledictiones illae, quas Dominus super filios Israel per Moysen promulgavit super illos, qui bona et villas sancti Martini depraedantur. Sintque maledicti in civitate, maledicti in agro, et in omni loco. Amen. Maledicta cellaria eorum, maledictus fructus ventris eorum, et fructus terrae eorum. Amen. Maledicta omnia, quae illorum sunt, et maledicti egredientes, et regredientes. Amen. Disperdat eos Dominus de terra velociter. Amen. Percutiat eos Dominus de 138.1127B| terra velociter. Amen. Percutiat eos Dominus fame et siti, egestate, frigore, et febri, donec pereant. Tradat illos Dominus corruentes ante hostes eorum, sintque cadavera eorum in escam cunctis volatilibus coeli, et bestiis agri. Percutiat eos Dominus ulcere pessimo, scabie quoque et prurigine, amentia et caecitate. Amen. Palpentque in meridie, sicut palpare 138.1128A| solus (solet) caecus in tenebris. Amen. Et sicut Dominus beato Petro apostolo, eiusque successoribus, cuius vicem tenemus quamvis indigni, potestatem dedit, ut quodcunque ligarent super terram, ligatum esset et in coelis; ita illis si emendare noluerint, coelum claudimus, et terram ad sepeliendum negamus, et demergantur in inferno inferiori, solvantque quod gesserunt sine fine. Amen. Si autem ad poenitentiam, et emendationem venerint, et secundum nomen culpae fructus dignos poenitentiae fecerint, omnia mala ista avertat Deus ab illis, et nos parati sumus ad recipiendum et orandum pro illis. Si autem ad emendationem noluerint venire, perpetuo anathemate feriantur: ita ecclesiam Dei non intrent, pacem cum Christianis non habeant, nec 138.1128B| ullam participationem faciant. Corpus et sanguinem Domini nec in die mortis percipiant; sed aeternae oblivioni traditi, tanquam pulvis ante faciem fiant venti, et cum diabolo et angelis eius perpetuis ignibus tradantur, et sicut lucerna ista extinguitur, sic et extinguantur animae eorum in fetore inferni. Amen.

Quotation analysis