Ordo missae secundum liturgiam Tridentinam

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Ordo missae secundum liturgiam Tridentinam
Saeculo XVI (?)
editio: incognita
fons: incognitus


Ordo missae ante reformationem erat:

DA . DOMINE . VIRTUTEM . MANIBUS . MEIS AD . ABSTERGENDAM . OMNEM . MACULAM VT . SINE . POLLVTIONE . MENTIS . ET . CORPORIS VALEAM . TIBI . SERVIRE.

Nomen Summi Pontificis: Benedictus Nomen Magni Magistri Melitensis: Andreas Nomen antistitis: N Nomen Præsulis Operis Dei: Xaverius Ego uolo celebrare Missam et conficere Corpus et Sanguinem Domini Nostri Iesu Christi, iuxta ritum sanctae Romanæ Ecclesiae, ad laudem omnipotentis Dei totiusque Curiae triumphantis, ad utilitatem meam totiusque Curiae militantis, pro omnibus qui se commendauerunt orationibus meis in genere et in specie et pro felici statu Romanæ Ecclesiae. Amen.
ORATIONES DICENDÆ CUM SACERDOS INDUITUR SACERDOTALIBUS PARAMENTIS
Ad Amictum, dum ponitur super caput: Impone, Domine, capiti meo galeam salutis, ad expugnandos diabolicos incursus. Ad Albam, cum ea induitur: Dealba me, Domine, et munda cor meum; ut, in sanguine Agni dealbatus, gaudiis perfruar sempiternis. Ad Cingulum, dum se cingit: Præcinge me, Domine, cingulo puritatis, et exstingue in lumbis meis humorem libidinis; ut maneat in me virtus continentiæ et castitatis. Ad Manipulum, dum imponitur brachio sinistro: Merear, Domine, portare manipulum fletus et doloris; ut cum exsultatione recipiam mercedem laboris. Ad Stolam, dum imponitur collo: Redde mihi, Domine, stolam immortalitatis, quam perdidi in præuaricatione primi parentis: et, quamuis indignus accedo ad tuum sacrum mysterium, merear tamen gaudium sempiternum. Ad Casulam, cum assumitur: Domine, qui dixisti: Jugum meum suaue est et onus meum leue: fac, ut istud portare sic ualeam, quod cónsequar tuam gratiam. Amen.
Aufer a nobis, quæsumus, Domine, iniquitates nostras: ut ad Sancta Sanctorum puris mereamur mentibus introire. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Oramus te, Domine, per merita Sanctorum tuorum, quorum reliquiæ hic sunt, et omnium Sanctorum: ut induIgére digneris omnia peccata mea. Amen.
Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonæ uoluntatis. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te, gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam, Domine Deus, Rex cælestis, Deus Pater omnipotens. Dómine Fili unigenite, Jesu Christe, Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris, qui tollis peccata mundi, miserere nobis; qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus Sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus, Jesu Christe, cum Sancto Spiritu: in gloria Dei Patris. Amen.
Munda cor meum ac labia mea, omnipotens Deus, qui labia Isaiæ Prophetæ calculo mundasti igníto: ita me tua grata miseratione dignare mundare, ut sanctum Euangelium tuum digne ualeam nuntiare. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Iube, Domine, benedicere.
Dominus sit in corde meo et in labiis meis: ut digne et competenter annuntiem Euangelium suum. Amen.
Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem cæli et terræ, uisibilium omnium et inuisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia sæcula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum uerum de Deo uero, genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de cælis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato; passus, et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, et ascendit in cælum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, judicare uiuos et mortuos, cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et uiuificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum et uitam uenturi sæculi. Amen.
Suscipe, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, hanc immaculatam hostiam, quam ego indignus famulus tuus offero tibi Deo meo vivo, et vero, pro innumerabilibus peccatis, et offensionibus, et negligentiis meis, et pro omnibus circumstantibus, sed et pro omnibus fidelibus christianis uiuis atque defunctis: ut mihi, et illis proficiat ad salutem in uitam æternam. Amen.
Offerimus tibi, Domine, calicem salutaris, tuam deprecantes clementiam: ut in conspectu diuinæ maiestatis tuæ, pro nostra, et totius mundi salute cum odore suauitatis ascendat. Amen.
In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur a te, Domine: et sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, Domine Deus.
Veni, sanctificator omnipotens æterne Deus: et bene+dic hoc sacrificium, tuo sancto nomini præparatum.
Per intercessionem beati Michaelis Archangeli, stantis a dextris altaris incensi, et omnium electorum suorum, incensum istud dignetur Dominus bene+dicere, et in odorem suauitatis accipere. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Incensum istud a te benedictum, ascendat ad te, Domine: et descendat super nos misericordia tua.
Dirigatur, Domine, oratio mea, sicut incensum, in conspectu tuo: eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis: ut non declinet cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis.
Accendat in nobis Dominus ignem sui amoris, et flammam æternæ caritatis. Amen.
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offerimus ob memoriam passionis, resurrectionis , et ascensionis Iesu Christi, Domini nostri: et in honorem beatæ Mariæ semper Virginis, et beati Ioannis Baptistæ, et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et istorum, et omnium Sanctorum: ut illis proficiat ad honorem, nobis autem ad salutem: et illi pro nobis intercédere dignentur in cælis, quorum memoriam agimus in terris. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
Qui, pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac uenerabiles manus suas, et eleuatis oculis in caælum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens bene+dixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite, et manducate ex hoc omnes:

HOC EST ENIM CORPUS MEUM
Simili modo, postquam cenatum est, accipiens et hunc præclarum Calicem in sanctas ac uenerabiles manus suas, item tibi gratias agens bene+dixit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et bibite ex eo omnes:

HIC EST ENIM CALIX SANGVINIS MEI, NOVI ET ÆTERNI TESTAMENTI: MYSTERIVM FIDEI: QUI PRO VOBIS ET PRO MVLTIS EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM
Hæc quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis.
Placeat tibi, sancta Trinitas, obsequium seruitutis meæ: et præsta; ut sacrificium, quod oculis tuæ maiestatis indignus obtuli, tibi sit acceptabile, mihique, et omnibus, pro quibus illud obtuli, sit, te miserante, propitiabile. Per Christum Dominum nostrum. Amen.


Deus, qui humanæ substantiæ dignitatem mirabiliter condidisti, et mirabilius reformasti: da nobis per huius aquæ et uini mysterium, eius diuinitátis esse consortes, qui humanitatis nostræ fieri dignatus est particeps, Iesus Christus Filius tuus Dominus noster: Qui tecum uiuit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per omnia sæcula sæculorum. Amen.
Lauabo inter innocentes manus meas et circúmdabo altare tuum, Domine, ut audiam uocem laudis et enarrem uniuersa mirabilia tua. Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriæ tuae. Ne perdas cum ímpiis, Deus, animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam, in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. Ego autem in innocentia mea ingressus sum, redime me, et miserere mei. Pes meus stetit in directo, in ecclesiis benedicam te, Domine. Gloria Patri et Filio et Spirítui Sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in sæcula saeculorum. Amen.

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est; in ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen era Ioannes; hic uenit in testimonium, ut testimonium perhibéret de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhibéret de lumine. Erat lux uera, quæ illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit. In propria uenit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntáte uiri, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est et habitauit in nobis; et uidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et ueritatis.