Ordo monasticus

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ordo monasticus
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 59

Ordo monasticus (Auctor incertus), J. P. Migne

Ordo monasticus

(0563A)Servanus discipulus S. Palladii, circa annum 448 aedificavit monasterium de Culros, ibique magnam congregavit monachorum congregationem, quos in timore Dei et in magna continentia custodivit, qui a communi plebe vocabantur Culdei sive Colidei, sed proprie dicebantur Kiledei, sic nominati ab ipsis cellis, quas inhabitabant, et veri monachi erant, imitantes monachos Aegyptios, et similem illis ducentes vitam. Nam imprimis perpetuum jejunium observabant, (0563C)semel in die cibum sumentes, et quidem tempore hiemali, apparentibus stellis in firmamento, in aestate autem post occasum solis. Quae refectio apud illos vocabatur coena, et in mensa non apposuerunt diversorum fercula saporum, neque esculentiores pastus, sed secundum comedentium numerum tot paximacia panis, atque olera cocta, sed solum sale condita. Nunquam carnes vel pisces comederunt, neque caseum vel butyrum admiserunt, nisi dominicis et festivis diebus, quando binam refectionem sumebant, scilicet prandium et coenam. Pro potu aquam habuerunt puram et aliquando mixtam lacte, nam vinum et cerevisia illis ignota erant. Infirmis tamen vel aetate provectis, vel etiam longo itinere fatigatis, aliqua suavioris cibi oblectamenta dabantur, nunquam (0563D)tamen carnes comedebant. In mensa autem altum observabant silentium divinae lectioni et spiritualis patris exhortationibus intenti, atque hoc modo fessos artus acceptae coenae refectione relevabant, nec tamen ad satietatem; nimia enim satietas, quamvis solius panis, luxuriam gignit, sed tunc pro impari corporum vel aetatum conditione, quisque coenam capere potuit

Omnes in uno loco dormiebant, sed in separatis lectisterniis, et quidem vestiti, et zona pellicea praecincti, ut expergefacti alacrius surgerent. Nam ad primum galli cantum in oratorio omnes praesentes (0564B)esse debuerunt, quocunque anni tempore, per nolae pulsum excitati ita ut media nocte semper surrexerint ad vigilias nocturnas peragendas. Quae vigiliae per integras tres horas durabant, quia singulis viginti psalmos deputabant, et ad finem cujusque psalmi profunde genu flectebant, sese in terram prosternentes. Expletis tribus vigiliis nocturnis, consona vocis et cordis intentione omnes exire de oratorio debuerunt; solus autem pater monasterii secretam Deo pro (0564C)statu Ecclesiae fundebat orationem, dum reliqui meditationibus, genuflexionibus aliisque piis operibus incumbebant, usque diluculum. Et tunc dato signo, omnes oratorium accedant, ad matutinas laudes persolvendas, quibus finitis, pater monasterii quotidianis lacrymarum fontibus exundans, thurificatis orationum holocaustomatibus redolens gemmae caritatis ardore flagrans, debitam dominici corporis oblationem puris sacrabat manibus, sicque ad angelicum pergebat alloquium. Synaxi finita, aliqui frigidam petebant aquam, in qua diutius morando, corpus rigabant, omnemque carnis ardorem domitabant: quandiu autem in oratorio orarent, nullus oscitare, nullus sternutationem facere, nullus salivam jacere licenter auderet.

Deinde omnes ad laborandum domi vel ruri se (0564D)praeparabant, ut quotidiano desudantes operi manuum laborare suam in commune transigerent vitam, probe scientes quod secura quies et otiositas vitiorum mater et fomes esset, et ideo humeros suos divinis fatigationibus submiserunt; et impensiori studio, pede manuque laborabant, atque ita propriis viribus, cuncta congregationis opera cum gaudio expediebant. Nam ad rurale opus accincti, jugum ponunt humeris, sustossoria, vangasque invicto brachio terrae defigunt, sarculos, serrasque ad succidendum sanctis ferunt manibus, omniaque praestant proprio labore, quae (0565A)homines rustici auxilio boum et equorum perficere solent. Nam apud ipsos, nulla aera boum et equorum aut aliorum animalium inveniebatur ad agros excolendos, vel quodcunque opus perficiendum quia quisque erat bos et equus ad laborandum. Solus seniculus abbas habuit equiculum ad iter faciendum et paucas vaccas ratione lactis, sicuti et oves ratione lanae et pellis nutriebant, nam omnes alias possessiones respuebant, et divitias detestabantur. Quando autem opus rurale diutius duravit, tunc in campis solitum psalmorum pensum peragebant, observato debito tempore, pro singulis horis canonicis, ad hoc enim intenti, ut singulis diebus integrum Psalterium devote recitarent. Quandiu autem laborabant, nullum audiebatur murmur, nullum praeter necessarium habebatur (0565B)colloquium, sed quisque aut orando, aut recte cogitando injunctum peragebat opus.

Peracto opere rurali, seu quocunque alio injuncto labore jam finito, ad cellas proprias revertebant, ubi aut scribendo aut orando totam ad vesperam peragebant diem, nisi quando tempus aderat ad orandum horas canonicas in oratorio. Vespere autem appropinquante, cum nolae pulsus audiebatur, quisque studium aut laborem deserebat. Quamprimum enim in auribus cujuscunque pulsus resonaret, scripto litterae apice, vel etiam dimidia ejusdem litterae figura, citius assurgentes, sua finiebant officia, sicque cum silentio et gravitate, sine ulla colloquii fabulositate oratorium petebant. Expletis psalmorum canticis, consona cordis et vocis intentione quisque privatis precibus (0565C)et genuflexionibus inserviebat, quoadusque sidera coelo visa finitum clauderent diem, in aestate autem, ob noctis brevitatem, usque ad occasum solis.

Tandem ad mensam conveniunt, ut fessos artus coenae refectione relevarent, ubi quidem spirituali lectioni plus attendebant quam ciborum sapori; tota enim refectio non aliis cibis quam communi pane sale conditis constabat, ut jam dictum est. Modice igitur refecti, cum gratiarum actione oratorium petebant, et per breve tempus orationem effundentes, dato signo, et accepta patris spiritualis benedictione, dormitorium accedebant omnes, seniores aeque ac juniores, secundum ordinem claustralem, neque vocis mussitatio audita est, sed usque ad primum galli cantum, quietem sumebant. Atque hoc modo, per singulas (0565D)anni dies et noctes Creatori suo inserviebant, nisi quod a nocte sabbati quousque primo diluculum scilicet prima diei dominicae hora eluxerit, vigiliis, orationibus, genuflexionibus sese impenderint, excepta una hora post matutinas laudes, quando sese ad scrutanda intima cordis secreta praeparabant. Qua peracta, et vere compuncti, patrem spiritualem accesserunt, cui cogitationes suas propalabant, sine cujus jussu nihil praestare potuerunt, sed illius licentiam etiam vel ad naturae requisita acquirebant.

Paupertatem maxime coluerunt, nec alias possessiones habuerunt, nisi quas propriis manibus laborare poterant. Hinc dona iniquorum respuerunt, divitias detestabantur. Si autem aliquis de magnatibus terrae (0566A)aliquid pro eleemosyna concedere voluerit, immediate pauperibus distribuebant, quibus etiam oblationes fidelium concesserunt; in vicinia enim habuerunt xenodochium, ubi pauperes et debiles, claudos et caecos, senes et orphanos nutriebant, quorum praecipuam curam gerebat S. Servanus, iisdem omnia necessaria praebens, piisque exhortationibus inserviens.

Vilibus induebantur vestibus, maxime pellinis, sed albi coloris, ut moribus sic et vestibus candidi apparerent, Habitus enim interior ex alba lana contextus ad genua descendebat, illoque ad laborandum utebantur, nam lineas vestes nunquam adhibebant. Exterior habitus erat birras, qui et amphibalus dicitur, corpus simul et caput tegens, quem zona pellicea (0566B)praecinxerunt, atque sic incedebant quotidie ad orandum et laborandum, et etiam sic dormiebant.

Igitur apud antiquos illos monachos sive Culdeos fulgebat perfecta morum probitas, vitae paupertas, in agendis actibus perpetua continentia, atque ad patris spiritualis imperium indeficiens obedientia. Nec solum patri monasterii, sed et senioribus ab ipso ad invigilandum constitutis obedire debuerunt omnes, et refragantibus durae subdebantur poenitentiae. Pro qualibet enim culpa etiam minima severa injungebatur poena, sic quando quisque aliquid sibi proprium vindicaret et pronuntiaret, verbi gratia, Meum librum, etc., tunc exutus vestibus, se aqua immergere usque ad collum debuit, ibique diutius morando omne propriae voluntatis pravae desiderium exstinguere. (0566C)Si autem patris spiritualis, vel aliorum seniorum jussa hilariter et alacriter non adimpleverit, a fratrum consortio segregatus, pane et aqua tandiu vivere debuit, donec resipisceret, et si obstinax in disobedientia permanserit, et culpam commissam agnoscere renuerit, squalore carceris puniebatur. Pro parvis culpis publice commissis coram tota congregatione poenitentiam agebant diris verberibus percussi, quae flagella poenitentialia nominabantur.

Hunc asperum et durum vivendi modum inibant Kiledei sive monachi antiqui Culrosenses cum magno gaudio, ut violenter raperent regnum coelorum, neque facilis ad subeundam tam arduam monasterii disciplinam ingressus concedebatur, quamvis multi ad morum reformationem concurrebant. Nam quicunque (0566D)sancti propositi conservationem desideravit, fratrumque consortium sincere postulavit, prius decem diebus prae foribus monasterii, quasi reprobatus, nec non verborum opprobriis confutatus remanere debuit, saepius pulsans, sed nullum ingressum inveniens. Si autem bene utens patientia ad decimum perstaret diem, tunc porta claustri fuit aperta, et noviter ingrediens seniori ad portam constituto inservire debuit, ibique per multum temporis desudans, multisque animi adversitatibus probatus, tandem fratrum merebatur inire consortium. Quicunque etiam fratrum conversationem cupiebat, prius omnem substantiam pauperibus distribuere debuit, nam nihil ab eo, ne quidem vel unum ut ita dicam denarium, in usum (0567A)monasterii accipere voluit spiritualis pater, sed nudus veluti e naufragio evadens in congregationem receptus est, nam et vestimenta saecularia ante ingressum deponere et pauperibus dare debuit. Haec autem omnia ideo praestare obligabatur novus receptus, ut ibi voluntariam deligeret paupertatem, et nequaquam inter fratres excellens sese elevaret, vel sua suffultus substantia aequalem fratribus non iniret (0568A)laborem, aut religionis habitum apportans vi extorqueret, quae monasterio reliquit, et fratrum patientiam commoveret in iram. Haec aliaque plura aspera quidem et dura exercebant antiqui illi Kiledei, quorum disciplinae rigorem, quamvis ad imitandum necessariae, proposita compendii brevitas vetat nos exponere. Sed Aegyptios monachos in omnibus imitati sunt, similemque eis duxerunt vitam.