Migne Patrologia Latina Tomus 19
Ordo nobilium urbium (Ausonius Burdigalensis), J. P. Migne
I. Roma.
(0869A)
Prima urbes inter, divum domus, aurea Roma.
II. Constantinopolis, et Carthago.
Constantinopoli assurgit Carthago priori,
Non toto cessura gradu: quia tertia dici
Fastidit, non ausa locum sperare secundum,
Qui fuit ambarum. Vetus hanc opulentia praefert,
Hanc fortuna recens. Fuit haec, subit ista, novisque
Excellens meritis, veterem praestringit honorem:
Et Constantino concedere cogit Elissam.
Accusat Carthago deos jam plena pudoris,
Nunc quoque si cedat, Romam vix passa priorem.
Componat vestros fortuna antiqua tumores.
Ite pares, tandem memores, quod numine divum
(0869B)Angustas mutastis opes et nomina: tu cum
Byzantina Lygos, tu Punica Byrsa fuisti.
III. Antiochia, et Alexandria.
Tertia Phoebeae lauri domus Antiochia,
Vellet Alexandri si quarta Colonia poni.
Ambarum locus unus: et has furor ambitionis
In certamen agit. Vitiorum turbida vulgo
Utraque, et amentis populi male sana tumultu.
Haec Nilo munita quod est, penitusque repostis
Insinuata locis, fecunda et tuta, superbit.
Illa quod infidis opponitur aemula Persis.
Et vos, ite pares: Macetumque attollite nomen.
Magnus Alexander te condidit: illa Seleucum
Nuncupat, ingenuum cujus fuit anchora signum,
(Qualis inusta solet) generis nota certa. Per omnem
(0869C)Nam subolis seriem nativa cucurrit imago.
IV. Treveri.
Armipotens dudum celebrari Gallia gestit:
Trevericaeque urbis solium, quae proxima Rheno,
Pacis ut in diae gremio secura quiescit:
Imperii vires quod alit, quod vestit et armat.
Lata per extentum procurrunt moenia collem.
Largus tranquillo praelabitur amne Mosella,
Longinqua omnigenae vectans commercia terrae.
V. Mediolanum.
Et Mediolani mira omnia: copia rerum;
Innumerae cultaeque domus, facunda virorum
Ingenia et mores laeti; tum duplice muro
Amplificata loci species, populique voluptas
(0869D)Circus, et inclusi moles cuneata theatri:
Templa, Palatinaeque arces, opulensque Moneta,
Et regio Herculei celebris sub honore lavacri,
Cunctaque marmoreis ornata peristyla signis,
Moeniaque in valli formam circumdata labro,
Omnia quae magnis operum velut aemula formis
Excellunt: nec juncta premit vicinia Romae.
VI. Capua.
Nec Capuam pelago, cultuque, penuque potentem,
Deliciis, opibus, famaque priore silebo,
Fortuna variante vices: quae freta secundis,
(0870A)Nescivit servare modum. Nunc subdita Romae,
Aemula tunc. Fidei memor, anne infida, senatum
Sperneret, an coleret, dubitans, sperare curules
Campanis ausa auspiciis, unoque suorum
Consule: ut imperium divisi attolleret orbis.
Quin etiam rerum dominam, Latiique parentem
Appetiit bello, ducibus non freta togatis,
Annibalis jurata armis: deceptaque in hostis
Servitium demens specie transivit herili.
Mox ut in occasum vitiis communibus acti
Corruerunt, Poeni luxu, Campania fastu,
(Heu numquam stabilem sortita superbia sedem!)
Illa potens, opibusque valens, Roma altera quondam,
Comere quae paribus potuit fastigia conis,
Octavum rejecta locum vix pone tuetur.
VII. Aquileia.
(0870B)
Non erat iste locus: merito tamen aucta recenti,
Nona inter claras Aquileia cieberis urbes,
Itala ad Illyricos objecta colonia montes,
Moenibus et portu celeberrima: sed magis illud
Eminet, extremo quod te sub tempore legit,
Solveret exacto cui sera piacula lustro
Maximus, armigeri quondam sub nomine lixae.
Felix, quae tanti spectatrix laeta triumphi
Punisti Ausonio Rutupinum marte latronem.
VIII. Arelas.
Pande, duplex Arelate, tuos blanda hospita portus,
Gallula Roma Arelas: quam Narbo Martius, et quam
Accolit Alpinis opulenta Vienna colonis.
(0870C)Praecipitis Rhodani sic intercisa fluentis,
Ut mediam facias navali ponte plateam.
Per quem Romani commercia suscipis orbis,
Nec cohibes: populosque alios, et moenia ditas:
Gallia queis fruitur, gremioque Aquitania lato.
IX. Emerita.
Clara mihi post has memorabere nomen Iberum
Emerita, aequoreus quam praeterlabitur amnis,
Submittit cui tota suos Hispania fasces.
Corduba non, non arce potens tibi Tarraco certant,
Quaeque sinu pelagi jactat se Bracara dives.
X. Athenae.
Nunc et terrigenis patribus memoremus Athenas,
Pallados et Consi quondam certaminis arcem.
(0870D)Paciferae primum cui contigit arbor olivae.
Attica facundae cujus mera gloria linguae.
Unde per Ioniae populos, et nomen Achaeum,
Versa Graia manus, centum se effudit in urbes.
XI. Catina, et Syracusae.
Quis Catinam sileat? quis quadruplices Syracusas
Hanc ambustorum fratrum pietate celebrem,
Illam complexam miracula fontis et amnis.
Quam maris lonii subter vada salsa meantes
Consociant dulces placita sibi sede liquores,
Incorruptarum miscentes oscula aquarum.
XII. Tolosa.
(0871A)
Non umquam altricem nostri reticebo Tolosam,
Coctilibus muris quam circuit ambitus ingens,
Perque latus pulchro praelabitur amne Garumna:
Innumeris cultam populis, confinia propter
Ninguida Pyrenes, et pinea Cebennarum,
Inter Aquitanas gentes et nomen Iberum.
Quae modo quadruplices ex se cum effuderit urbes,
Non ulla exhaustae sentit dispendia plebis:
Quos genuit cunctos gremio complexa colonos.
XIII. Narbo.
Nec tu, Martie Narbo, silebere: nomine cujus
Fusa per immensum quondam provincia regnum,
Obtinuit multos dominandi jure colonos.
Insinuant qua se Sequanis Allobroges oris:
(0871B)Excluduntque Italos Alpina cacumina fines:
Qua Pyrenaicis nivibus dirimuntur Iberi:
Qua rapitur praeceps Rhodanus genitore Lemanno,
Interiusque premunt Aquitanica rura Cebennae,
Usque in Tectosagos paganica nomina Volcas,
Totum Narbo fuit. Tu Gallia prima togati
Nominis attollis Latio proconsule fasces.
Quis memoret portusque tuos, montesque lacusque?
Quis populos vario discrimine vestis, et oris?
Quodque tibi quondam Pario de marmore templum
Tantae molis erat, quantam non sperneret olim
Tarquinius, Catulusque iterum, postremus et ille,
Aurea qui statuit Capitoli culmina Caesar?
Te maris Eoi merces, et Iberica ditant
(0871C)Aequora: te classes Libyci, Siculique profundi:
Et quidquid vario per flumina, per freta cursu
Advehitur, toto tibi navigat orbe κατάπλους.
XIV. Burdigala.
Impia jamdudum condemno silentia, quod te,
O patria, insignem Baccho, fluviisque, virisque,
Moribus, ingeniisque hominum, procerumque senatu,
(0872A)Non inter primas memorem. Quasi conscius urbis
Exiguae immeritas dubitem contingere laudes.
Non pudor hinc nobis. Nec enim mihi barbara Rheni
Ora, nec Arctoo domus est glacialis in Haemo.
Burdigala est natale solum: clementia coeli
Mitis ubi, et riguae larga indulgentia terrae;
Ver longum, brumaeque breves, juga frondea subsunt
Fervent aequoreos imitata fluenta meatus.
Quadrua murorum species, sic turribus altis
Ardua, ut aerias intrent fastigia nubes.
Distinctas interne vias mirere, domorum
Dispositum, et latas nomen servare plateas:
Tum respondentes directa in compita portas,
Per mediumque urbis fontani fluminis alveum.
Quem pater Oceanus refluo cum impleverit aestu,
(0872B)Allabi totum spectabis classibus aequor.
Quid memorem Pario contectum marmore fontem
Euripi fervere freto; quanta umbra profundi!
Quantus in amne tumor! quanto ruit agmine praeceps
Margine contenti bissena per ostia cursus,
Innumeros populi non umquam exhaustus ad usus!
Hunc cuperes, rex Mede, tuis contingere castris,
Flumina consumpto cum defecere meatu:
Hujus fontis aquas peregrinas ferre per urbes,
Unum per cunctas solitus portare Choaspem.
Salve, fons ignote ortu, sacer, alme, perennis,
Vitree, glauce, profunde, sonore, illimis, opace.
Salve, urbis genius, medico potabilis haustu,
DIVONA Celtarum lingua, fons addite divis.
Non Aponus potu, vitrea non luce Nemausus
(0872C)Purior, aequoreo non plenior amne Timavus.
Hic labor extremus celebres collegerit urbes.
Utque caput numeri Roma inclyta, sic capite isto
Burdigala ancipiti confirmet vertice sedem.
Haec patria est: patrias sed Roma supervenit omnes
Diligo Burdigalam: Romam colo. Civis in hac sum,
Consul in ambabus. Cunae hic, ibi sella curulis.