Ordo officii in domo S. Benedicti

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ordo officii in domo S. Benedicti
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 89

Ordo officii in domo S. Benedicti

(1259A)In primis in Dominica quae est ante Palma, id est quindecim dies ante Pascha, non cantant responsorium parvulum cum Gloria, et secunda feria iconias velant.

Item in Dominica quae est in olivae benedictionem, cantant Tertiam in S. Petro residentes. Omnes legunt lectionem secundum consuetudinem. Post lectionem vero sequitur Introitus et lectio Apostoli, et gradalis ad ipsam diem pertinentes, et Evangelium de Ramis palmarum: et benedicuntur olivae, et incipiunt antiphonam, Hosanna filio David. Post haec Ecce quam bonum, et intrant in S. Benedictum, et dicta oratione incipiunt aliam antiphonam, Turba multa. Sequitur Litania, et cum ipsa intrant ad Missam majorem. Ad ipsam legunt lectionem de (1259B)Apostolo, gradalem et tractum, Evangelium, passionem Domini secundum Matthaeum. Completa Missa, vadunt cum psallentio in refectorio.

Item post Palmas tantum tres noctes faciunt nocturnum. Quarta autem feria, id est in vigilia Coenae Domini, hora nona expleta intrant ad Missam: legunt lectiones duas, et cantant graduales duos, unumquemque cum quinque versiculis. Sequitur Passio Domini secundum Lucam. Post Completorium vero ad ipsas vigilias signum non tangunt usque ad Missam in Sabbato sancto; nec lectores benedictionem petunt, nec in fine consueta dicunt. Similiter ad mensas agatur.

Congregati omnes in oratorio versum non dicant, nec vocatorium [Invitatorium], nec presbyter compleat; (1259C)nec orationem dicant, nisi tantum simpliciter incipiant antiphonam. Novem psalmi dividantur in tres vices, tres, tres, tres, cum novem responsoriis majoribus, et novem lectionibus de Lamentatione Jeremiae, et Tractatu de passione Domini. Ita agatur usque in Sabbato sancto.

Item in Coena Domini agatur Missa ad Vesperum. Ita intrantes in refectorio, accipiant singulas biberes et panem, et quidquid eis appositum fuerit. Exeuntes vero lavat abbas pedes omnibus, et post Mandatum (1259D)coenant.

Et in nocte de Coena Domini, quod est Parasceve, incipientes Matutinum, per singulas antiphonas exstinguunt candelas singulas. Item in sexta feria ad (1260A)Tertiam legunt Passionem Domini secundum Matthaeum, ad Sextam secundum Marcum: hora vero nona legunt lectionem de Osee propheta; sequitur gradalis cum quinque versiculis, Domine, audivi. Deinde lectio de Exodo et tractus, Qui habitat in adjutorio. Post haec Passio Domini secundum Joannem sequatur. Deinde sacerdos fundat orationes XII cum totidem litaniis. Haec omnia expleta, adorant sanctam crucem. Acta vespera, vadant ad reficiendum.

Sabbato vero post horam nonam, pulsato signo intrent in oratorio. Dicta oratione incipiunt Lectiones XII cum IX orationibus totidemque gradalibus, et sequuntur benedictiones, et benedictio cerei et aquae. Exeuntes vero cum litania procedunt ad S. (1260B)Petrum. Finita ibidem ipsa litania, dicta oratione procedunt inde ad S. Benedictum cum alia litania: et illa ibidem finita, similiter dicta oratione incipient aliam, et cum ipsa procedunt ad Missam majorem. Post Missam, peracta vespera, vadunt cum psallentio in refectorio.

Item Dominico die vadunt cum antiphona et aqua sancta per singulas mansiones. Finita omnia et completa, procedunt in refectorium cum psallentio. Secunda feria eunt cum cruce et patrocinia [ Id est reliquiis], et aqua sancta per singulos labores: redeuntes agunt Missam in sancto Petro.

Tertia vero feria procedens juso [ Id est deorsum seu inferius], jungentes se invicem, et salutantes se mutuo ad S. Petrum in civitate: incipientes litaniam, (1260C)intrant in ecclesiam, legunt lectionem Actus apostolorum, gradalem, alleluia; sequitur Evangelium. Dicta oratione, incipientes antiphonam procedunt in cellam ad sancto Salvatore. Peracta autem Missarum solemnia, incipientes antiphonam eunt in refectorio. His ita omnibus expletis, secunda et tertia feria faciunt octo lectiones; reliquis diebus usque in octaba sexta et usque in Pentecosten omni nocte tres lectiones; et ad matutinum [Laudes] Dominus regnavit, et jubilate Deo.

(1260D)In his festivitatibus fiunt XII lectiones, et dicitur Dominus regnavit, Pascha, Ascensio Domini, Pentecosten, S. Joannis Baptistae, S. Petri, S. Laurentii, S. Mariae, S. Martini, Nativitas Domini, Epiphania (1261A)Domini, Octabas Domini, Octabas Epiphaniae, Purificatio S. Mariae, Nativitas S. Faustini, et Jovitae, et depositio S. Benedicti abbatis, et S. Gregorii papae, et S. Germani episcopi. In his autem festivitatibus in vigilia non processio, nec jejunium ad vesperum, videlicet octaba Domini, octaba Epiphaniae, et Purificatione sanctae Mariae. In reliquis autem sanctorum festivitatibus VIII lectiones.

(no