Migne Patrologia Latina Tomus 138
Pactum Argentoratense (Carolus II Calvus; Ludovicus II Germaniae), J. P. Migne
cc_id: cps_2.CaIiCaL.PacArg, cc_idno: 9691
Hludowici adnuntiatio ad plebem lingua Theudisca. 138.0527A|
Quotiens Lodharius me et hunc fratrem meum post obitum patris nostri insectando, usque ad internectionem 138.0527B| delere conatus sit, nostis; cum autem nec fraternitas, nec christianitas, nec quodlibet ingenium, salva justitia ut pax inter nos esset, adjuvare posset, tandem coacti rem ad judicium omnipotentis Dei detulimus, ut suo nutu, quid cuique deberetur, contenti essemus. In quo nos, sicut nostis, per misericordiam Dei victores extitimus; is autem victus, una cum suis quo valuit secessit. Hinc vero fraterno amore correpti, necnon et super populum christianum compassi, persequi atque delere illos noluimus; sed actenus sicut et antea, ut saltem deinde cuique sua justitia cederetur, mandavimus. At ille posthaec non contentus judicio divino, sed hostili manu iterum et me et hunc fratrem meum persequi non cessat; insuper et populum 138.0527C| nostrum incendiis, rapinis, cedibusque devastat: quamobrem nunc, necessitate coacti, convenimus; et quoniam vos de nostra stabili fide ac firma fraternitate dubitare credimus, hoc sacramentum inter nos in conspectu vestro juvare decrevimus. Non qualibet iniqua cupiditate illecti hoc agimus, sed ut certiores, si Deus nobis vestro adjutorio quietem dederit, de communi profectu simus; si autem, quod absit, sacramentum quod fratri meo juravero, violare praesumpsero, a subditione mea, necnon et a juramento quod mihi jurastis, unumquemque vestrum absolvo.
Karoli adnuntiatio lingua Romana.
Ejusdem argumenti ac adnuntiatio Hludowici.
Hludowici juramentum lingua Romana. 138.0528A|
Pro Deo amur et pro Christian poblo et nostro commun salvament, dist di in avant, in quant Deus 138.0528B| savir et podir me dunat, si salvaraeio cist meon fradre Karlo, et in adjudha et in cadhuna cosa, si cum om per dreit son fradra salvar dist, in o quid il mi altresi fazet; et ab Ludher nul plaid numquam prindrai, qui meon vol cist meon fradre Karle in damno sit.
Karoli juramentum lingua Theudisca.
In Godes minna ind in thes christianes folches ind unser bedhero gealtnissi, fon thesemo dage frammordes, so fram so mir Got gewizci indi madh furgibit, so haldih tesan minan bruodher, soso man mit rehtu sinan bruodher scal, in thiu, thaz er mig sosoma duo; indi mit Ludheren in nohheiniu thing ne geganga, the minan willon imo ce scadhen werhen.
Sacramentum Francorum occidentalium lingua Romana. 138.0528C|
Si Lodhuvigs sagrament, quae son fradre Karlo jurat, conservat, et Karlus meos sendra de suo part non lo stanit, si io returnar non lint pois, ne io ne neuls cui eo returnar int pois, in nulla aiudha contra Lodhuwig nun li iver.
Sacramentum Francorum orientalium lingua Theudisca. ¶
Oba Karl then eid, then er sineno bruodher Ludhuwige gesuor, geleistit, indi Ludhuwig min herro then er imo gesuor, forbrihchit, ob ih inan es irwenden ne mag, noh ih noh thero nohhein then ih es irwenden mag, widhar Karle imo ce follusti ne wirdhic.