Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/258

E Wikisource
Haec pagina emendata est
239
LIBER PRIMUS.


proprie sua est, adsumit, et particulariter ad operationem concludit. Et hoc non solum possibile est Uni, sed necesse est ab uno procedere, ut omnis confusio de principiis universalibus auferatur. Hoc et factum fuisse per Ipsum, ipse Moyses in lege conscribit; qui adsumptis primatibus de Tribubus filiorum Israel, eis inferiora judicia relinquebat, superiora et communiora sibi soli reservans; quibus communioribus utebantur primates per Tribus suas, secundum quod unicuique Tribui competebat. Ergo melius est humanum Genus per unum regi, quam per plura, et sic per Monarcham, qui unicus est princeps: et sic melius acceptabiliusque est Deo, cum Deus semper velit quod melius est. Et cum duorum tantum inter se, idem sit melius et optimum, consequens est, non solum Deo esse acceptabilius optimum inter unum et plura, sed acceptabilissimum. Unde sequitur, humanum Genus optime se habere cum ab Uno regatur. Et sic ad bene esse mundi necesse est Monarchiam esse.


Caput XVII.

In omni genere Optimum esse quod est maxime Unum.


  Item dico , quod Ens et Unum et Bonum, gradatim se habent secundum quintum modum dicendi «Prius.» Ens enim natura producit Unum, Unum vero Bonum; maxime Ens, maxime est Unum; et maxime Unum, maxime Bonum. Et quando aliquid a maxime Ente. elongatur, tanto et ab esse Unum, et per consequens ab esse Bonum. Propter quod in omni genere rerum illud est optimum, quod est maxime Unum, ut Philo-