Præterea prima res dicitur esse melior, per esse propinquior optimæ, et finis habet rationem optimi: sed fieri per unum est propinquius fini: ergo est melius. Et quod sit propinquius, patet sic: Sit finis C, fieri per unum A, per plura A et B. Manifestum est, quod longior est via ab A per B in C , quam ab A tantum in C. Sed humanum Genus potest regi per unum supremum Principem, qui est Monarcha: propter quod advertendum sane, quod cum dicitur, humanum Genus potest regi per unum supremum Principem, non sic intelligendum est, ut minima judicia cujuscumque Municipii ab illo uno immediate prodire possint: cum et leges municipales quandoque deficiant, et opus habeant directione, ut patet per Philosophum in quinto ad Nicomachum, ἐπιεὶκειαν commendantem. Habent namque nationes, regna, et civitates, inter se proprietates, quas legibus differentibus regolari oportet. Est enim Lex regula directiva vitæ. Aliter quippe regulari oportet Scythas, qui extra septimum clima viventes, et magnam dierum et noclium inæqualitatem patientes, intolerabili quasi algore frigoris premuntur; et aliter Garamantes, qui sub æquinoctiali habitantes, et coæquatam semper lucem diurnam noctis tenebris habentes, ob æstus aëris nimietatem vestimentis operiri non possunt. Sed sic intelligendum est, ut humanum Genus secundum sua communia, quæ omnibus competunt, ab eo regatur, et communi regula gubernetur ad pacem. Quam quidem regulam sive legem, particulares Principes ab eo recipere debent: tanquam intellectus practicus ad conclusionem operativam recipit majorem propositionem ab intellectu speculativo: et sub illa particularem, quæ