Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/259

E Wikisource
Haec pagina emendata est
240
DE MONARCHIA.


sopho placet in iis quæ de simpliciter Ente. Unde fit, quod Unum esse videtur esse radix ejus, quod est esse Bonum: et Multa esse, ejus quod est esse malum. Quare Pythagoras in correlationibus suis, ex parte boni ponebat Unum, ex parte vero mali, Plura: ut patet in primo eorum, quæ de simpliciter Ente. Hinc videri potest quod peccare nihil est aliud quam progredi ab Uno spreto ad Multa; quod quidem Psalmista bene videbat dicens: A fructu frumenti, vini et olei multiplicati sunt. Constat igitur, quod omne quod est Bonum, per hoc est bonum, quod in Uno consistit. Et cum concordia, in quantum hujusmodi, sit quoddam Bonum: manifestum est eam consistere in aliquo Uno, tanquam in propria radice: quæ quidem radix apparebit, si natura vel ratio concordiæ sumatur. Est enim Concordia, uniformis motus plurium voluntatum, in qua quidem ratione apparet, unitatem voluntatum, quæ per uniformem motum datur intelligi, concordiæ radicem esse, vel ipsam concordiam. Nam sicut plures glebas diceremus concordes, propter condescendere omnes ad medium: et plures flammas propter coascendere omnes ad circumferentiam, si voluntarie hoc facerent: ita homines plures concordes dicimus, propter simul moveri secundum velle ad Unum, quod est formaliter in voluntatibus: sicut qualitas una formaliter in glebis, scilicet gravitas; et una in flammis, scilicet levitas. Nam virtus volitiva, potentia quædam est: sed species Boni apprehensi, forma est ejus: quæ quidem forma, quemadmodum et aliæ, una in se multiplicatur, secundum multiplicationem materiæ recipientis, ut anima et numerus, et aliæ formæ compositioni contingentes. His præmissis, propter