declarationem adsumptæ propositionis, ad propositum sic arguatur: Omnis concordia dependet ab Unitate, quæ est in voluntatibus. Genus humanum optime se habens est quædam concordia: nam sicut unus homo optime se habens, et quantum ad animam, et quantum ad corpus, est concordia quædam; et similiter domus, civitas et regnum: sic totum Genus humanum. Ergo Genus humanum optime se habens, ab Unitate quæ est in voluntatibus dependet. Sed hoc esse non potest, nisi sit Voluntas una, domina et regulatrix omnium aliarum in unum: cum mortalium voluntates propter blandas concupiscentiæ delectationes indigeant Directivo, ut in ultimo docet Philosopus ad Nicomachum. Nec una ista potest esse, nisi sit Princeps unus omnium, cujus Voluntas domina et regulatrix aliarum omnium esse possit. Quod si omnes consequentiæ superiores veræ sunt, quod sunt: necesse est, ad optime se habere humanum Genus, Monarcham esse in mundo: et per consequens, Monarchiam ad bene esse mundi.
Caput XVIII.
Christum in plenitudine temporis sub Augusto Monarcha nasci voluisse.
Rationibus omnibus supra positis, experientia memorabilis attestatur; status videlicet illius mortalium, quem Dei Filius in salutem hominis hominem adsumpturus, vel expectavit, vel cum voluit ipse disposuit. Nam si a lapsu primorum Parentum, qui diverticulum fuit totius nostræ damnationis, dispositiones hominum et