Jump to content

Pagina:Ariosto, Ludovico – Lirica, 1924 – BEIC 1740033.djvu/191

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
185
vii - lirica latina

VI

Epitaphium Regis Ferdinandi

In morte di Ferrandino d’Aragona re di Napoli.

     Illa ego laeta olim nunc moerens itala virtus
Fernandi ad tumulimi tristis et orba fleo;
     vere orba et tristis talis mihi pignore nati,
cui reliquam merito posthabui sobolem:
     namque reportavit matri spolia ah quibus illos
degeneres hostis barbarus exuerat.

VII

Ad Albertum Pium

Esulta con l’amico Alberto Pio perchè presto rivedrá il maestro
carissimo, Gregorio di Spoleto.

     Alberte, proles inclita Caesarum,
utraque nam tu gente propagini
ostendis Augustos fuisse
nobile principium tuorum;
      5hac luce mecum laetitiam cape,
sed quae sit omni libera compede;
ne sit mero frontem severam
exhilarare pudor falerno;
     nimirum amamus si genio diem
 10sacrare, cum sint digna licentiá
exuberantis gaudii, atque
     immodicum petulantis oris,
quae mane nobis nuntius attulit,
fidelitatis nuntius integrae,
 15a gallico qui nuper orbe
principibus rediit latinis.