XXXV
[De lupo et ove]
Nessun favore può modificare la natura.
Foetum invita lupae, sed iussu nutrit herili,
et sua Iacte suo pignora fraudat ovis;
scilicet ut meritam bene de se perdat adultus;
mutare ingenium gratia nulla potest.
XXXVI
[De Bardo poeta]
Recita a memoria i versi che fa, ma non li scrive.
Cuncta memor recitat quae pangit milia Bardus
carmina; nulla tamen scribere Bardus ait.
Si verum est, bene, Paule, facit, qui perdere chartam
nolit, cum mentem perdere sat fuerit.
XXXVII
De Callimacho
S enti, fanciullo...
— Heus puer, — imprudens dixi cum pone viderem
Callimachum: — O, — dixi, vertit ut ora, — pater.
XXXVIII
De eodem
...toh, è un vecchio!
Sunt pueri crines, senis ora, tuique videtur
tam belli occipitis sinciput esse pater.