Unica nimirum, cui soli est forma, decorque,
gratiaque, et quantum est et salis et veneris.
Quaeque simul casta es, simul et pulcherrima sola;
o sola, o vero nomine digna tuo!
XXXII
[De Glycere et Lycori]
Quale tra Glicere e Licori piú gli va a genio?
An Glyceren pluris faciam, plurisne Lycorin,
si, Cherinte, scio dicere, dispeream.
Moribus haec atque haec placet, et placet utraque cultu;
parque illis lepor est, grada, parque venus.
Hanc amo, depereo illam; quin amo, depereoque
utramque, et rursus utraque vita mihi.
Quaeres fortassis qui possim? Nescio; tantum
novi ego, quod geminas ardeo, amo, pereo.
XXXIII
Ad puellam vendentem rosas
Queste rose vendi o te stessa, o te e quelle?
Has ne rosas, an te vendes, an utrumque, puella,
quae rosa es, atque inquis vendere velie rosas?
XXXIV
Idem
Sul medesimo argomento.
Vendere velie rosas, inquis, cum sis rosa; quaero
te ne, rosas ne velis, virgo, an utrumque dare?