manuscriptos; et quibuscumque Fidelibus sub eadem poena majoris Excommunicationis eodem modo reservatae prohibemus memoratos Libros, vel eorum aliquem legere, aut retinere, ac mandamus ut illos vel Locorum Ordinariis, vel aliis ad quos eosdem recipiendi jus pertinet, omnino tradant.
Volumus autem quod praesentium Litterarum Nostrarum transumptis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo Personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem fides prorsus adhibeatur quae ipsis originalibus Litteris adhiberetur, si forent exhinitae, vel ostensae.
Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae declarationis, damnationis, mandati, prohibitionis, et interdictionis infringere, aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Aposto-