Pagina:Ecclesiam a Iesu Christo.djvu/13

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
)( 13 )(

sub poena Excommunicationis per omnes, ut supra, contrafacientes ipso facto absque ulla declaratione incurrenda, a qua nemo per quemquam, nisi per Nos, seu Romanum Pontificem pro tempore existentem, praeterquam in Articulo mortis constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere.

Praecipimus praeterea omnibus sub eadem Excommunicationis poena Nobis et Romanis Pontificibus Successoribus Nostris reservata, ut teneantur denunciare Episcopis, vel ceteris ad quos spectat, eos omnes quos noverint huic Societati nomen dedisse, vel aliquo ex iis criminibus quae commemorata sunt, se inquinasse.

Postremo ut omne erroris periculum efficacius arceatur, damnamus, et proscribimus omnes Carbonariorum, ut ajunt, Catechismos, et Libros, quibus a Carbonariis describuntur quae in eorum conventibus geri solent; eorum etiam Statuta, Codices, ac Libros omnes ad eorum defensionem exharatos, sive typis editos, sive manuscri-