Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/207

E Wikisource
Haec pagina emendata est
177
liber primus

neris novatorum erroribus labefactata: et Austriis Regibus expedit, Hungaros Romanam sacrorum religionem profiteri, quo majori pietate cum finitimis Turcis bella gerant. Transylvanica Aula rebellionum Hungariae fucina.
Et rebellium asylum.
Ad casum quaqua se daturum se comparant.
His consiliis capiendis Transylvani Principis Aula veluti curiam praebet; et si secus cadant, eadem offert suffugia: nam Transylvania Hungariae arx vulgo dicta. Succedentibus incoeptis facile, quibus Austrium nomen invisum, vires seu clam seu palam sociaturos sperant. Dubiis rebus Turcarum implorandam opem constituunt: desperatis autem ausorum gloriam superesse.

Weselenianae conjurationis historia.Hinc Weseleniana conjuratio ex iisdem caussis concepta, aliis atque aliis initiis extitit. Nam a Leopoldi regno instituta sub diversis auctoribus argumenta quidem mutavit, idem tamen foedum obstinavit consilium; quo tandem tantorum fons malorum erupit, ut ipsis auctoribus exitiosa, non modo Hungariam, sed Imperium, Christianumque nomen universum in Turcicam pene abriperet servitutem.

Franciscus Weselenius prima fax.Franciscus Weselenius Hungariae Palatinus prima veluti fax eam flammam corripuit, temporis successu in maximum Asiae Europaeque incendium exarsuram. Is gnarus a Caesare arcana consilia elicere, eaque prodere conjuratis, vivus mortuusque pollentiores Regni Proceres, plurimamque nobilitatem suas sive duxit, sive adeo traxit in partes[1]. Petrus Zrinius.In iis praecipuus Petrus Zrinius Croatiae Regni Moderator, Banus vulgo appellatus, Nicolai Zrinii frater, qui Turcarum terror dictus est, et invidissimo apri dente inter venandum ceciderat. Is generis amplitudine clarus, fratris gloria celebris, virtute fretus sua, magnisque adfinitatibus potens, Franciscus Ragoctius.Franciscum Ragoctium Georgii Transylvanorum Principis filium, quem Helenae Veronicae gnatae suae nuptiis sibi conciliaverat, Franciscus Christophorus Frangepanius.Franciscum Christophorum Frangepanium, qui unus ex ea splendidissima domo supererat, uxoris suae fratrem suas seduxit in partes: transversi et in eas acti Franciscus Nadasdius.Franciscus Nadasdius supremus Curiae Judex; et cum aliis proceribus Stephanus TeöcheöliusStephanus Teochelius., sive Techelius Kermarkensium Comes, Aruensi ditioni cum summo imperio praepositus; Conjurationis successor Emericus Techelius.cujus tandem filius Emericus indignantia ejus teterrimae conjurationis fata clausit. Transylvanus perpetuum conjurationis fomentum.Hisce omnibus seu clam seu palam perpetuo affuit Michaël Apaffius Transylvanorum Princeps, sive potius Michaël Tele-
Vici Op. lat. T. I
12
  1. Ex Edicto Michaëlis Apaffii Transylvanorum Principis, quo bellum contra Germanos pro Hungaris exulibus capessit.