Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/224

E Wikisource
Haec pagina emendata est
194
de rebus gestis a. caraphæi

adsignatos, inlibato ferme aerario, bella gerunt; nam Spahii de suo aere instructi agunt et pugnant. Agriculturarum servis.
Peregrinis mercaturam et artificia permittunt.
Portoria.
Tributa.
Victarum gentium onera.
Agris autem per servos cultis, tantom naturae fructibus contenti, illos industriae Graecis, Armenis, Epidauriis aliisque, praeter unos Hispanos, relinquunt. Cumulant aerarium multa et varia portoria, ingentia sociis tributa indicta, onera imposita victis intoleranda.

Corrupti mores.
Janicsari Principi formidolosi,
Sed jamdiu depravati mores. Nam Janicsari jam norunt, Imperii vi suis in manibus sitam: cumque Imperatorum sanguine foedari sint ausi, in lubrico en Respublica est; vulgato arcano, Et inobsequentes.posse Principem a multitudine impune sperni. Per haec Imperatorum sibi usurpant electionem, qui ab iis donativo adclamationes et novi regni auspicia redimunt: unde ab iisdem idem Turcico quod Romano Imperio a Praetorianis imminere fatum prudentes rerum conjiciunt. Uxores ducunt.
Exercent foenus.
At enim cum Janicsari hodie conjugiis commerciisque dent operam, liberorum charitate et vilis quaestus studio attinentur. Primorum filii in eam militiam adscribuntur.Praeterea eam militiam hodie Primores filiis suis, per delicias eductis atque educatis, commercantur: quare non amplius mira in bello, quae olim, praestant. Spahii mercaturae dant operam.Spahii autem, ubi imperantur, nequiores servos ad bellum mittunt: dum ii interea exercent mercaturam et foenus. Neque ea beneficia militaria praemio sed precio dantur: unde adfectatae saepe eorum militum clades, quo aliis divendantur. Quibus ex caussis Turcica virtus graviter imminuta. Postremo Turcicum communem Imperiorum conditionem jam patitur: Deliciae et luxuscum enim, tot debellatis regnis, ad se ingentes divitias traxisset, animi Turcarum captivis deliciis capti sunt, et antiquam Asianorum molliciem induere. Et luxum prosequente avaritia, nihil pecuniae impervium;Avaritia et ambitus. omnia donis ac muneribus praetentantur et corrumpuntur: occlusa virtuti via, ubi largitiones et ambitus. Bellum Persicum maxime Hungaricumque aversantur.Itaque ocio delectautur: inviti bella ineunt, Persicum maxime ob longinquitatem itinerum et deserta terrarum; Hungaricum ob arcium obstacula crebra, et diversum pugnandi genus.

Jamdiu, disserebat Caraphaeus, Turcicae Reipublicae haec depravata instituta; sed nihilosecius bello semper imperium protulisses: Nunquam Turcae pacem petere.nec Turcas unquam ultro petiisse pacem; semper dedisse tamen, et quidem cum aliquo ingenti emolumento rogatos. Esse quidem falsa religione perterritos; Cur adflicti, una re prospera resumunt animos.sed gentem stupidam, et quae belluarum instar nonnisi praesentibus occupantur, uno secundo belli eventu elatos resumere de integro animos. Bonos belli duces ferocesque mi-