thedram coadunati sunt, Tibi praesentia sua, voce mea proclamantes: Ave Pastor, Ave desideratissime Præsul, Ave Pater Dilectissime, nos portio Tua sumus, nos filii Tui omnes.
Læva ochulos tuos et vide Ecclesiam tuam veluti sponsam lætam Tibi gestientem: unxit caput suum myro optimo, induit se vestimentis iucunditatis suæ, melodis vocibus labia sua composuit; en, decorem vultus sui ostendit Tibi.
Cœtum filiorum tuorum, lætitiam Ecclesiæ Tuæ, Præsul excipe, veluti signa ardentis amoris, iubilationis multæ, dulcium affectuum quos corde experiuntur in complexu Tui antistitis desideratissimi.
Mihi credas, gaudium quod experti sumus a die electionis Tuæ, et quod crevit quam maxime cum Te epistola tua consalutantem novimus hodie ad summum attingit cum Te ochulis intuentes Patrem suavissimum acquisivisse certo certius sentimus. His faustissimis adjunctis, corde uno, animoque volenti ea gaudentes usurpamus quæ ineunte Domino Jerusalem pueri clamabant: Benedictus qui venis in nomine Domini: Hosanna in excelsis.
Cuius quidem exultationis si momenta proponam, sin Tibi, cœteris procul dubio iucunde facturum, optime scio. Id enim officii mei est exponere quid de Te cogitemus, quidque a Te expectemus: interest enim ut hæc plebs tua Te penitus cognoscat quem primo intuitu admiratur, sinceroque affectu prosequitur.
Deo Optimo Maximo disponente, ubique terrarum adventus Episcopi mirabiliter commovet christianos populos, eosque ad sensa exultationis vehementer excitat; Christus Dominus enim illustrans Sacerdotii apicem, miris supernisque splendoribus, ignem illum flammescere iubet quem ad accendendum venisse testatus est dum in terris moraretur. Cuius quidem ignis accendendi ministri principes Episcopi constituuntur.
Re quidem vera, si Episcopum dicam, dicam radium lucidissimum indefectibilis solis qui est Romanus Pontifex; dicam ramum vigentem magni arboris qui est Ecclesia Ca