Jump to content

Pagina:Omaggio del Capitolo e del Seminario di Acqui a Giuseppe Marello.djvu/13

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est



ræsul desideratissime, mihi Sacerdotum tuorum minimo, sorte obtingit, Tibi Sacerdoti magno, vota proferre Collegii Seniorum huius Ecclesiæ Tuæ, nec non gratulationes spectabilis Cleri, universique populi tum huius Civitatis, tum Diœcesis totius, faustaque coram ominari.

Equidem me fateor omnino imparem tanto muneri. Neque tamen tanti momenti officium dimitto, ingenitæ benignitati Amplitudinis Tuæ confisus.

Si enim rudi admodum utar sermone id imperitiæ meæ tribuendum; neque tamen detrimentum patientur quæ vera dicturus sum. Tu enim cum sis sapiens et eruditissimi qui circumstant, quamvis inconcinnis verbis obvoluta, et merita tua et animi mei sensum optime percipietis.

Læva igitur, Excellentissime Pater, læva in circuitu ochulos tuos et vide. Vide Canonicorum hunc cœtum Te veluti serto redimentem; vide almum hunc Sacerdotum chorum obsequenti hilarique habitu ac vultu Te circumornantem; vide lætabundam hanc levitarum coronam; vide innumeros huc fideles adstantes. Omnes isti congregati sunt: venerunt Tibi hodie primum ingredienti familiam tuam: circa hanc Pontificalem Ca