Pagina:Poesie italiane.djvu/80

E Wikisource
Haec pagina emendata est

78

enectis, collapsis temporibus se in specum abdit, hominum consortia vitat, nec ipsa interroganti, nec quidquam amice interroganti respondet. Haec autem ita se habere facile ex ejus alumnis colligere potes; praesertim si diu multumque in ista palaestra exercitati magistram recte imitentur. Sapientes, dico; agreste hominum genus, civilis societatis hostes, horridas vetustatis amatores, severi, contentiosi , pugnaces; nisi quod in rebus humanis boni viri sunt. In horum numero si tu quoque esse vis, Sapientiam sequere; mihi satis est monuisse.

Haec illa cum dixisset, tum Adversaria his fere verbis sermonem ejus excepit. Nunquam fore putabam ut mihi cum Militia contentio esse deberet; quam nec antea videram, nec unquam me visuram suspicabar. Sed quoniam casu evenit ut amore tui utraque nostrum accensa sit, nec ipse tamen in duas partes dividi pos-