Jump to content

Pagina:Poesie italiane.djvu/81

E Wikisource
Haec pagina emendata est
79

sis, oratione decernendum est utrius esse debeas. Illa jam prior in arenam descendit ac strenue pugnavit. Nunc restat ut ego quoque meas vires experiar, ac de victoria contendam. Igitur, si aciem sequaris, primum opes, deinde honores, postremo gloriam et laudem pollicetur. Amice moneo. Cave ne quidquam temere credas. Si enim opes militia quaeruntur, cur ea faciunt milites, quae solent egentissimi? Non curo quid tu dicas, sed quid facias. Si aliquem ego videam quotidie excubare ante fores alienas, nunquam aut raro vesci de propria mensa, orare, petere, conqueri suam fortunam, misereri, tunc ne divitem esse putem? Ecce convivium instruitur: miles adest non vocatus. Exiguum praemium pro ingenti labore proponitur: miles poscit. AEdes sunt male materiatae et ruinosae: habitantur a milite. Utrum haec abundantis, an egentis indicia sunt? Nullum est, mihi crede, hominum