Constiti ego in digitos, labioque arrectus hiante
Haerebam obtutu, cetera factus hebes.
Mox inter digitos versare et concipere auras
50Non puduit passum me intumuisse genas.
Palladis his artes studiis nunc solor amicis
Otia dum vacuo carpere iusta licet.
Spiritus ingestus labiis per inane metalli[1]
Volvitur atque aures pulsat acerba sonans.
Cuique suum sic constat ut internoscere possis
Ingenium, ars gaudet se haec reperisse via.
Mercurio pulsante ferunt, si credere dignum
Est, primum nervis perstrepuisse chelyn.
Haec lyra dicta fuit: citharae monstrator Apollo
60Narratur tentas imposuisse fides.
Cresceret in ventrem humani quod pectoris instar
Vocem expromentis nomina sorte tulit.
Inventos fertur calamos inflasse, sed ultra
Non passa est tumidas nacta Minerva genas.
Abiectos cepisse stetit tibi, Marsya, magno,
Cui bene deripuit victor Apollo cutem.
Cera compactis calamis Syringa vocavit
Pan primus labium summa per ora terens.
Talia temporibus finxit iam fabula priscis
70Musica quo nobis ars in honore foret.
Divinam duxere artem sane, organa quando
Nulli accepta essent non referenda Deo.
Quid dicam tibi patre Lino data barbitos, Orpheu,
Quae facit icta tua quantaque mira manu?
- ↑ Ottoni.