Pagina:Rosati, Pietro – Carmina, 1887.djvu/105

E Wikisource
Haec pagina emendata est
101
musica laudes.

Tanta hinc flexarum miracula dicta ferarum
Commotae quercus, saxa coacta sono.
Quin etiam te mulcentem fera tartara cantu
Euridicen fama est eripuisse tuam.
In coelumque recepta novum inter sidera sidus
 80Qua usus es aeterno nunc micat igne Lyra.
Si caritura fide haec veteres finxere poetae
Musica quanti equidem sit facienda patet.
Credula sed sileat miracula vana vetustas
Quid cum fabellis sit mihi? vera loquar.
Certa fides tibi delapsam hanc est, India, coelo,
Pallere hac solem, solvier imbre polum.
Quid quae ultra Gangem longe iacet ultima tellus
Non fuit aemathio cognita quae una duci?
Posse virum illa negat populorum flectere habenas
 90Iure huius nostrae qui rudis artis erit.
Assonat et crepitu tellus mareotica sistri,
Et pulsare niger timpana doctus Arabs.
Iudaeûm ad chordas canere est ac templa canendo
Pressa nare iuvat personuisse Dei.
Inclyta sed nullac certent tibi, Graecia, gentes
Artium et altrix quae diceris atque parens.
At vos quae tanti facitis modulamina, Graii,
Nil tranversa tuens martia Roma colit.
Scilicet haec populos assueta lacessere bello
 100Est acri sonitu non nisi capta tubae.
Audiit aut lituus quos, classica, buccina bombos
Perstreperent, ferrum corripiente manu.
Tandem at parta quies; itali labentibus annis
Argolicum assuerunt ebibere aure melos.