Jump to content

Pagina:Rosati, Pietro – Carmina, 1887.djvu/130

E Wikisource
Haec pagina emendata est
126
gratulationes.

Unde virum defert celebrem te fama per ora,
Dicentque ingenium saecula longa tuum.
Pectora quin etiam coelo delapsus ab alto,
Grandia qui suadet, fervidus urit amor.
Alma nitet nocuae virtus impervia linguae,
Vitaque dente minus carpitur invidiae.
Quid mirum fulges si tali insignis honore?
Praemia pro meritis dat tibi magna Leo.

ACHILLI MANARAE

Anconitanorum Episcopo

Eximium pietate Virum, nec laude secundum
Ullis ingenii, moribus et placidum
Pluribus intentum studiis sacra septa fovebant,
Expers nec magni vita laboris erat.
Namque olli templi decus et pia munia cordi,
Maiorum ritus cura fovere fuit.
Digna erat ast oculis haec abdita vita profanis
Praemia quae caperet parta labore diu.
Quippe Deus superas solet ipse efferre sub auras
Quos humili virtus callida veste tegit.
Praeficit ergo, Ancon, meritum tibi magnus Achillem
Quam bene dignoscens acta virosque Leo.