Pagina:Rosati, Pietro – Carmina, 1887.djvu/129

E Wikisource
Haec pagina emendata est
125

GRATULATIONES

Novensilibus Tribus Episcopis e Clero Bononiensi

ad

Lucidum M. Parocchium Card. Archiep. Bonon.

An. MDCCCLXXIX

Lucide, romanos inter quem purpura Patres
Doctrina aut potius plurima iure locat;
Felsineos efferre viros ne sperne quod optem
Et decus in tantis pontificale viris.
Nonne tibi hoc ipsum est laudi? clara ista merenti
Nonne triplex sponsae est addita gemma tuae?
Laetare aucta novo generosa Bononia honore,
Laetare et tanta prole superba parens.
Tu Agricolae reficis, veluti viridaria, plantas
Quas pingui ille suo sidere mandet humo.
Hoc tibi iam proprium, frutices praebente foraces
Te, gandet vineae consuluisse Leo.

FRANCISCO BATTAGLINIO

Arminensium Episcopo

Est tibi mens vero data coelitus apta tuendo
Aliti ut in solem lumina fixa Iovis.
Tempore non nullo hoc doctis evolvere chartis
Collustrare animos hoc tibi cura fuit.