Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/29

E Wikisource
Haec pagina emendata est
23
cronica

tercius, ne frater eius Phylippus promoveretur, se opposuit et Octoni filio ducis Saxonie adhesit, et eum Aquisgrani in regem Alamannie coronari fecit.


De captione urbis Constantinopolitane.


  Eo tempore, dum plures barones Francie pro liberatione Terre Sancte ultra mare pergerent, Constantinopolim ceperunt.


Quod, procurante rege Anglie, marchio Montis-ferrati ab Asaxinis occiditur.


  Anno Domini MCXCII rex Anglie, apud Ascalonem de reditu suo et regimine terre sollicitus, ab universo quesivit exercitu, cui terram committeret conquisitam securius et conquirendam. Post vota diversa — quidam namque Guidonem inunctum, quidam marchionem invictum, quidam comitem Campanie preferebant — marchio rex eligitur et in facie exercitus approbatur. Igitur a rege citatur, ut properet regales infulas accepturus et sceptra. Quarto Kal. Maii littere presentantur. Eodem die ab Asaxinis occiditur clamantibus: ‛Non eris marchio, non eris rex!’ quorum unus conbustus est. Alius, cum decoriaretur, confessus est se a Sene domino suo transmissum hoc fecisse imperio regis Anglie. Tertia die comiti Henrico illuc venienti uxor gravida copulatur invita. Redit festinus Achon, civitatem obtinuit et ingressum Guidoni prohibuit. Itaque rex Guidoni Cypricum tradidit regnum, viginti biçantiorum milibus emptum.


De Saladino qui obsedit Ioppem.


  Post hec Ioppem obsidet Saladinus; in qua patriarcha Rodulfus electus treuguas obtinuit a Saladino quod, si usque ad biduum non haberet succursum, redderet municipium. Et cum alium non haberet, seipsum pro ovibus obsidem dedit. Duobus diebus transactis rex navigio cum Pisanis applicuit et