Pagina:Институции Гая (1891).djvu/110

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


108Nunc de his personis uideamus, quae in manu nostra sunt. quod et ipsum ius proprium ciuium Romanorum est.

109Sed in potestate quidem et masculi et feminae esse solent; in manum autem feminae tantum conueniunt.

110Olim itaque tribus modis in manum conueniebant, usu, farreo, coemptione.

111Usu in manum conueniebat quae anno continuo nupta perseuerabat; quia enim ueluti annua possessione usucapiebatur, in familiam uiri transibat filiaeque locum optinebat. itaque lege duodecim tabularum cautum est, ut si qua nollet eo modo in manum mariti conuenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo [usum] cuiusque

§ 108. Ср. Gaj. I. 55. Dionys. II. 25.
§ 110. Ср. Servius ad Georg. I. 31. Boethius ad Cic. Topica, c. 3. § 14.
§ 111. Cp. Cic. pro Flacco. Tacit. Ann. IV. 16.