Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/113

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

deinde а coemptionatore remancipata ei cui ipsa uelit, et ab eo uindicta | manumissa incipit eum habere tutorem, (a) quo manumissa est; qui tutor fiduciarius dicitur, sicut inferius apparebit.

115aOlim etiam testamenti faciendi gratia fiduciaria fiebat coemptio: tunc enim non aliter feminae testamenti faciendi ilis habebant, exceptis quibusdam personis, quam si coemptionem fecissem remancipataeque et manumissae fuissent; sed hanc necessitatem coemptionis faciendae ex auctoritate diui Hadriani senatus remisit; 'censentur enim eo iure | feminae, ac si fecissent coemptionem.

115bCeterum et si qua fiduciae causa cum uiro suo fecerit coemptionem, nihilo minus filiae loco incipit esse: nam si omnino qualibet ex causa uxor in manu uiri sit, placuit eam filiae iura nancisci.

§ 115а. Ср. Gaj. II. 112. 113. 118. 121. 122. III. 43.
§ 115b. Ср. Gaj. III. 14.