Pagina:Институции Гая (1891).djvu/121

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

hostibus captus est, dubitari potest. ipse quoque filius neposue si ab hostibus captus fuerit, similiter dicemus propter ius postliminii potestatem quoque parentis in suspenso esse.

130Praeterea exeunt liberi uirilis sexus de parentis potestate, si flamines Diales inaugurentur, et | feminini sexus, si uirgines Vestales capiantur.

131Olim quoque, quo tempore populus Romanus in Latinas regiones colonias deducebat, qui iussu parentis profectus erat | in Latinam coloniam, et ipse ex potestate exibat, cum qui ita | ciuitate Romana cesserant, acciperentur alterius ciuitatis ciues1.

§ 130. Ср. Ulp. X. 5. Gaj. I. 145. III. 114. Tacit. Ann. IV. 16. Gell. I. 12. Plutarch. Num. 10.
§ 131. Cp. Cic. pro Caecina. 33. 34. pro Balbo. 11—13. pro domo 30. Gaj. I. 79.
1) Удачными следует признать дополнения, предлагаемые Студемундом. Его текст такой: qui jussu parentis in coloniam Latinam nomen dediesent, desinebant in potestate parentis esse, quia efficerentur alterius civitatis cives.: С другой стороны текст Гушке, который нам кажется более правильным, основывается по большей части на выражениях списка. Это обстоятельство да послужит оправданием того, что мы ввели его в наше издание.