Pagina:Институции Гая (1891).djvu/137

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

faciunt, et in his qui mancipio dantur quique ex mancipatione manumittuntur; adeo quidem, ut quotiens quisque mancipetur aut manumittatur, totiens capite diminuatur.

163Nec solum maioribus (capitis) diminutionibus ius agnationis corrumpitur, sed etiam minima; ot ideo si ex duobus liberis alterum pater emancipauerit, post obitum eius neuter alteri agnationis iure tutor esse poterit.

164Cum autem ad agnatos tutela pertineat, non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum qui proximo gradu sunt. ——————————————————

165Ex eadem lege duodecim tabularum libertorum et libertarum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet; quae et ipsa legitima tutela uocatur, non quia nominatim

§ 163. Ср. Ulp. XI. 9. § 3. J. 1, 15. L. 3. L. 7. pr. D. 4, 5. L. 2. D. 26, 4.
§ 164 § 7. J. 1, 16. L. 9. D. 26, 4.
§ 165 Tit. J. de legit. patr. tut. (1, 17). Cp. Ulp XI. 3. Gaj. I. 175. L. 1. 3. 5. D. 26, 4.