Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/141

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

de cessicia tutela quaeritur, cum agnatorum tutelae in feminis lege Claudia (§ 157) sublatae sint.

172Sed fiduciarios quoque quidem putauerunt cedendae tutelae ius non habere, cum ipsi se oneri subiecerint. quod etsi placeat, in parente tamen qui filiam neptemue aut proneptem alteri ea lege mancipio dedit, ut sibi remanciparetur, remancipatamque manumisit, idem dici non debet, cum is et legitimus tutor habeatur, et non minus huic quam patronis honor praestandus sit.

173Praeterea senatusconsulto mulieribus permissum est in absentis tutoris locum alium petere; quo petito prior desinit; nec interest quam longe aberit is tutor.

§ 172. Ср. Gaj. I. 166. 175. 192. II. 122. Tit. J. 1, 18.
§§ 173. 174. Ср. Ulp. XI. 22. L. 10. D. 26, 5.