Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/144

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


182Praeterea senatus censuit, ut si tutor pupilli pupillaeue suspectus a tutela remotus sit, siue ex iusta causa fuerit excusatus, in locum eius alius tutor detur, quo facto prior tutor amittit tutelam.

183Haec omnia similiter et Romae et in pro|uinciis obseruantur; scilicet et 'in prouinciis a praeside prouinciae tutor peti potest.

184Olim cum legis actiones1 in usu erant, etiam ex illa causa tutor dabatur, si inter tutorern et mulierem pupillumue legis actione agendum erat; nam quia ipse tutor in re sua auctor esse non poterat, alius dabatur, quo auctore legis actio peragerer; qui dicebatur

§ 182. Ср. Ulp. XI. 23. L. 11. §§ 1—3. D. 26, 2. L. 41. § 2. D. 40, 5. L. 2. 4. С. 5, 36.
§ 183. Ср. Ulp. XI. 20.
§ 184. Ср. Ulp. XI. 24. pr. J. 4, 10. § 3. J. 1, 21. Gaj. IV. 30. 103 et seq.
1) Ср. Дыдынский, Латинско-русский словарь к источникам римского права. 1890. р. 10 sub actio.