Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/77

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tus sit, cuiu stantum | in bonis fuerat, consentiente eo petere debet, cuius in eo Quiritium fuerit. cum enim seruus | eiusdem domini et in bonis et ex iure Quiritium sit, manumissus ab eodem scilicet et Latinus fieri potest et ius Quiritium consequi.

36Non tamen cuicumque uolenti manumittere licet.

37Nam is, qui in fraudem creditorum uel in fraudem patroni manumitte, nihil agit, quia lex Aelia Sentia inpedit libertatem.

38Item eadem lege minori xx annorum domino non aliter manumittere permittitur, quam si uindicta apud con|silium iusta causa manumissionis adprobata fuerit.

§§ 36. 37. pr. J. 1, 6. Ср. Ulp. I. 15. L. 55. 57. 60. 83. pr. D. 28, 5.
§ 38. Ср. § 4. J. 1, 6. Ulp. I. 13. Dosith. § 13. L. 4. C. 6, 21. L. 27. D. 40, 4.