Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/95

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

causam probare licere, rescripto significa|tur, quippe quodam casu acciderat, ut peregrinus ciuem Romanam, quae eum Latinum credebat, ex lege Aelia Sentia|uxorem duxisset et filio nato alias ciuitatem Romanam consecutus esset. deinde cum quaereretur an causam probare posset1, rescripsit imperator Antoninus proinde posse eum causam probare, atque si peregrinus mansisset. ex quo colligimus etiam peregrinum causam probare posse.

75Ex his quae diximus apparet civis Romanus peregrinam siue peregrinus ciuem Romanam uxorem duxerit, eum qui | nascitur peregrinum esse. sed siquidem per errorem tale matrimonium contractum fuerit, emendari vitium eius ex senatusconsulto licet | (secundum) ea quae superius diximus, si uero nullus error |

1) Расснер: „может ли он отстоять свои интересы“; здесь оказывается не правильно понятым латинский текст.