Pagina:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/124

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


occasione parvarum sergantisarum, sicuti de illis qui tenent aliquod tenementam reddendo inde cuttellos vel sagittas vel hujusmodi.

Formula:АбзацNe aliquis ballivus possit ponere aliquem ad legem simplici loquela sua sine testibus fidelibus.

Formula:АбзацNe corpus liberi hominis capiatur, nec iniprisonetur, nec dissaisietur, nec utlagetur, nec exuletur, nec aliquo modo destruatur, nec rex eat vel mittat super eum vi, nisi per juditium parium suorum vel per legem terre.

Formula:АбзацNe jus vendatur vel differatur vel vetitum sit.

Formula:АбзацQuod mercatores habeant salvum ire et venire ad emendum vel vendendum sine omnibus malis toltis, per antiquas et rectas consuetudines.

Formula:АбзацNe scutagium vel auxilium ponatur in regno, nisi per commune consilium regni, nisi ad corpus regis redimendum, et primogenitum filium suum militem faciendum, et filiam suam primogenitam semel maritandam; et ad hoc fiat rationabile auxilium. Simili modo fiat de taillagiis et auxiliis de civitate Londonie, et de aliis civitatibus que inde habent libertates, et ut civitas Londonie plene habeat antiquas libertates et liberas consuetudines suas, tam per aquas, quam per terras.

Formula:АбзацUt liceat unicuique exire de regno et redire, salva fide domini regis, nisi tempore werre per aliquod breve tempus propter communem utilitatem regni.

Formula:АбзацSi quis mutuo aliquid acceperit a Judeis plus vel minus, et moriatur antequam debitum illud solvatur, debitum non usurabit quamdiu heres fuerit infra etatem, de quocumque teneat; et si debitum illud inciderit in manum regis, rex non capiet nisi catallum quod continetur in carta.

Formula:АбзацSi quis moriatur et debitum debeat Judeis, uxor ejus habeat dotem suam; et si liberi remanserint, provideantur eis necessaria secundum tenementum; et de residuo solvatur debitum salvo servitio dominorum; simili modo fiat de aliis debitis; et ut cu-