stos terre recidat heredi, cum ad plenam etatem pervenerit, terram suam instauratam secundum quod rationabiliter poterit sustinere de exitibus terre ejusdem de carucis et wainnagiis.
Formula:АбзацSi quis tenuerit de aliqua eskaeta, sicut de honore Walingeford, Notingeham, Bononie, et Lankastrie, ct de aliis eskaetis que sunt in manu regis et sunt baronie, et obierit, heres ejus non dabit aliud relevium, vel laciet regi aliud servitium quam faceret baroni; et ut rex eodem modo eam teneat quo baro eam tenuit.
Formula:АбзацUt fines qui facti sunt pro dotibus, maritagiis, hereditatibus, et amcrciamcntis, injuste et contra legem terre, omnino condonentur; vel fiat inde per juditium. XXV. baronum, vel per juditium majoris partis eorumdem, una cum archiepiscopo et aliis quos secum vocare voluerit ita quod, si aliquis vol aliqui de XXV. fuerint in simili querela, amoveantur et alii loco illorum per residuos de. XXV. substituantur.
Formula:АбзацQuod obsides et carte reddantur, que liberate fuerunt regi in securitatem.
Formula:АбзацUt illi qui fuerint extra forestam non veniant coram justiciariis de foresta per communes summonitiones, nisi sint in placito vel plegii fuerint; et ut prave consuetudines de forestis et de forestariis, et warenniis, et vicecomitibus, et rivariis, emendentur per. XII. milites de quolibet comitatu, qui debent eligi per probos homines ejusdem comitatus.
Formula:АбзацUt rex amoveat penitus de balliva parentes et totam sequelam Gerardi de Atyes, quod de cetero balliam non habeant, scilicet Engelardum, Andream, Petrum, et Gyonem de Cancellis, Gyonem de Cygony, Matheum de Martiny, et fratres ejus; et Galfridum nepotem ejus et Philippum Mark.
Formula:АбзацEt ut rex amoveat alienigenas, milites, stipendiarios, balistarios, et ruttarios, et servientes qui veniunt cum equis et armis ad nocumentum regni.
Formula:АбзацUt rex faciat justiciarios, constabularios, vicecomites, et ballivos, de talibus qui sciant legem terre et eam bene velint observare.
Formula:АбзацUt barones qui fundaverunt abbatias, unde habent car-