Jump to content

Pagina:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/138

E Wikisource
Haec pagina emendata est


[XVII. ПЕТИЦИЯ БАРОНОВ В ОКСФОРДСКОМ ПАРЛАМЕНТЕ]
(1258)


Formula:АбзацPetunt comites et barones de successionibus, quod filius natus et primogenitus vel filia post patrem libere ingrediatur possesionem patrie, ita quod capitalis dominus debet habere simplicem seisinam per unum ex ballivis suis, ita quod nihil capiatur per praedictum ballivum de exitibus terrae vel redditibus; quando vero haeres fuerit plenae aetatis et prosecutus jus suum fuerit, ad faciendum domino suo quod facere debet: et ita fiat de fratre vel sorore et de avunculo seisito, si obierit sine haerede, ad nepotem suum filium primogeniti; et si frater non habeatur, ad liberos fratris vel sororis, et sic deinceps, per rationabile relevium et homagium et relevia domino feodi facienda; ita quod dominus feodi medio tempore nullum faciat vastum vel exilium, venditionem vel alienationem, de domibus vel boscis, vivariis, parcis sive hominibus villenagium tenentibus. Quod si hoc fecerit et inde convictus fuerit, secundum quantitatem delicti puniatur. Et omnia damna quae praedictus haeres ea occasione habuerit, sine dilatione restituet. Et cum haeres fecerit domino regi rationabile relevium cum fuerit plenae aetatis, domina regina inde petit aurum secundum aestimationem decimae partis, et videtur quod non debet habere nisi de fine.

Formula:АбзацItem petunt remedium quod ubi aliquis infra aetatem existens tenet plures terras de pluribus et diversis dominis, et idem teneat aliquam quantitatem terrae de domino rege in capite per servitium militare vel sergantiam, occasione cujus servitii dominus rex habet custodiam omnium terrarum et tenementorum praedictorum haeredis, de quocumque tenuerit; si dominus rex eat in exercitu, licet teneat in manu sua plura feoda militum de feodis