Pagina:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/140

E Wikisource
Haec pagina emendata est

aliorum, sicut praedictum est, nihilominus petit totum servitium a praedictis dominis feodi qui de eo tenent in capite, nec eis vult quicquam allocare cx hoc quod tenet custodiam praedictorum feodorum in manu sua.

Formula:АбзацItem petunt barones habere custodiam terrarum et tenementorum suorum qui sunt de feodis suis, et haeredum usque ad legitimam aetatem ipsorum; ita quod dominus rex habeat maritagium et custodiam corporis penes se: et hoc petunt de jure communi.

Formula:АбзацItem petunt quod castra regis committantur custodienda ad fideles suos et de regno Angliae natos, ob plures casus qui poterunt in regno Angliae evenire vel emergere.

Formula:АбзацItem petunt quod castra regis quae sunt supra portus maris, ubi navigia evenire possunt, committantur fidelibus hominibus de regno Angliae natis, propter pericula plurima evidentia quae emergere possunt si aliis committerentur.

Formula:АбзацItem petunt de maritagiis domino regi pertinentibus, quod non maritentur ubi disparagentur, videlicet hominibus qui non sunt de natione regni Angliae.

Formula:АбзацItem petunt remedium quod bosci et terrae infra metas forestae non existentes, qui per ambulationem proborum hominum, et per quindecimam partem omnium bonorum hominum Angliae domino regi datam, deafforestari fuerunt, per voluntatem suam reafforestavit.

Formula:АбзацItem petunt de assartis factis infra metas forestae de terris suis propriis et tenementorum suorum de novo arentatis unde dominus rex vendicat sibi custodiam haeredum talium, et nihilominus vcndicat servitium omne inde debitum.

Formula:АбзацItenj petunt remedium quod forestae deafforestatae per curtam regis et per fidem eidem per communitatem totius regni Jactam, ita quod quisque ubique possit libere fugare, dominus rex de voluntate sua pluribus dedit de praedicta libertate warennas, quae sunt ad nocumentum praedictae libertatis concesse.

Formula:АбзацItem petunt remedium, quod religiosi non intrent in feodum comitum et baronum et aliorum sine voluntate eorum, per quod amittunt in perpetuum custodias, maritagia, rclevia et eschaetas.