[I. ОРДОНАНС ВИЛЬГЕЛЬМА ЗАВОЕВАТЕЛЯ, ОТДЕЛЯЮЩИЙ ЦЕРКОВНЫЕ СУДЫ ОТ СВЕТСКИХ]
Willelmus gratia Dei Rex Anglorum, R. Rainardo et G. de Magnavilla, et P. de Valoines, ceterisque meis fidelibus de Еssех et de Hertfordschire et de Middelsex, salutem. Sciatis vos omnes et ceteri mei fideles qui in Anglia manent, quod episcopales leges, quae non bene nec secundum sanctorum canonum praecepta usque ad mea tempora in regno Anglorum fuerunt, communi concilio et consilio archiepiscoporum et episcoporum et abbatum et omnium principum regni mei emendandas judicavi. Propterea mando et regia auctoritate praecipio, ut nullus episcopus vel archidiaconus de legibus episcopalibus amplius in hundret placita teneant, nec causam quae ad regimen animarum pertinet ad judicium secularium hominum adducant sed quicunque secundum episcopales leges, de quacunque causa vel culpa interpellatus fuerit, ad locum quem ad hoc episcopus elegerit vel nominaverit veniat, ibique de causa vel culpa sua respondeat, et non secundum hundret, sed secundum canones et episcopales leges, rectum Deo et episcopo suo faciat. Si vero aliquis per superbiam elatus ad justitiam episcopalem venire contempserit vel noluerit, vocetur semel, secundo et tertio; quod si nec sic ad emendationem venerit, excommunicetur, et si opus fuerit ad hoc vindicandum, fortitudo et justitia regie vel vicecomitis adhibeatur. Ille autem qui vocatus ad justitiam episcopi venire noluerit pro unaquaque vocatione legem episcopalem emendabit. Hoc etiam defendo, et mea auctoritate interdico, ne ullus vicecomes aut praepositus seu minister regis, nec aliquis laicus homo, de legibue quae ad episcopum pertinent se intromittat, nec aliquis laicus homo alium hominem sine justitia episcopi ad judicium adducat. Judicium vero in nullo loco portetur, nisi in episcopali sede aut in illo loco quem ad hoc episcopus constituerit.