Jump to content

Pagina:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/66

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

habuerit, quod hospes domus monstret vicinis suis. Et cum recesserit, coram vicinis recedat et per diem.

3. Si quis saisitus fuerit de murdro vel latrocinio vel robcria vel falsoneria, ct inde sit cognoscens, vel de aliqua alia felonia quam fecerit, coram praeposito hundredi vel burgi, et coram legalibus Ifominibus; id postea coram Justitiis negare non poterit. Et si idem sine saisina coram eis aliquid hujusmodi recognoverit, hoc similiter coram Justitiis negare non poterit.

4. Item si quis obierit francus-tenens. liaeredas ipsius remaneant in tali saisina qualem pater suus habuit die qua fuit vivus et mortuus, de feodo suo; et catalla sua habeant unde faciant divisam defuncti: et dominum suum postea requirant, et ei faciant de relevio et aliis quae ei facere debent de feodo suo. Et si haeres fuerit infra aetatem, dominus feodi recipiat homagium suum et habeat in custodia illum quamdiu debuerit. Alii domini, si plures fuerint, homagium ejus recipiant, et ipse faciat eis quod facere debuerit. Et uxor defuncti habeat dotem suam et partem de catallis ejus quae eam contingit. Et si dominus feodi negat haere dibus defuncti saisinam ejusdem defuncti quam exigunt, Justitiae domini regis faciant inde fieri percognitionem per duodecim legales homines, qualem saisinam defunctus inde habuit die qua fuit vivus ct mortuus: et sicut recognitum fuerit, ita haeredibus ejus restituant. Et si quis contra hoc fecerit et inde attaintus fuerit, remaneat in misericordia regis.

5. Item Justitiae domini regis faciant fieri recognitionem de dissaisinis factis super Assisam, a tempore quo dominus rex venit in Angliam proximo post pacem factam inter ipsum et regem filium suum.

6. Item Justitiae capiant domini regis fidelitates infra clausum Pascha, et ad ultimum infra clausum Pentecosten, ab omnibus, scilicet comitibus, baronibus, militibus et libere tenentibus, et etiam rusticis, qui in regno manere voluerint. Et qui facere noluerit fidelitatem, tanquam inimicus domini regis capiatur. Habent etiam Justitiae praecipere, quod omnes illi qui nondum fecerunt homagium et ligantiam domino-regi, quod ad terminum quem eis nominabunt veniant ct faciant regi homagium et ligantiam sicut ligio domino

7. Item Justitiae faciant omnes justitias ct rectitudines spectantes ad dominum regem et ad coronam suam, per breve domini