Pagina:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/68

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

regis vel illorum qui in loco ejus erunt, de fcodo dimidii militis et infra, nisi tam grandis sit querela quod non possit deduci sine domino rege, vel talis quam Justitiae ei reportent pro dubitatione sua, vel ad illos qui in loco ejus erunt. Intendant tamen pro posse suo ad commodum domini regis faciendum. Faciant etiam assisam de latronibus iniquis et malefactoribus terrae; quae assisa est per consilium regis filii sui et hominum suorum, per quos ituri sunt comitatus.

8. Item Justitiae provideant quod castella diruta prorsus diruantur et diruenda bene prosternantur Et nisi hoc fecerint, dominus rex judicium curiae suae de eis habere voluerit sicut de contemptoribus praecepti sui.

9. Item Justitiae inquirant de excaetis, de ecclesiis, de terris, de feminis quae sunt de donatione domini regis.

10. Item baillivi domini regis respondeant ad scaccarium, tam de assiso redditu, quam de omnibus perquisitionibus suis, quas faciunt in bailliis suis; exceptis illis quae pertinent ad vicecomitatum.

11. Item Justitiae inquirant de custodiis castellorum, et qui, et quantum, et ubi eas debeant, et postea mandent domino regi.

12. Item latro, ex quo capitur, vicecomiti tradatur ad custodiendum. Et si vicecomes absens fuerit, ducatur ad proximum castellanum, et ipse illum custodiat donec illum liberet vicecomiti.

13. Item Justitiae faciant quaerere per consuetudinem terrae illos qui a regno recesserunt; et nisi redire voluerint infra terminum nominatum, et stare ad rectum in curia domini regis, postea utlagentur; et nomina utlagorum afferant ad Pascha, et ad festum S. Michaelis, ad scaccarium, et exinde mittantur domino regi.