Petri, Willelmo et multis aliis proceribus et nobilibus regni, tam clericis quam laicis.
Consuetudinum vero et dignitatum regni recognitarum quaedam pars praesenti scripto continetur. Cujus partis capitula haec sunt:
Formula:АбзацDe advocatione et praesentatione ecclesiarum si controversia emerserit inter laicos, vel inter laicos et clericos, vel inter clericos curia domini rogis tractetur vel terminetur.
Formula:АбзацEcclesiae de feudo domini regis non possunt in perpetuum dari absque assensu et concessione ipsius.
Formula:АбзацClerici rectati et accusati de quacunque re, summoniti a Justitia regis venient in curiam ipsius, responsuri ibidem de hoc unde videbitur curiae regis quod ibidem sit respondendum; et in curia ecclesiastica, unde videbitur quod ibidem sit respondendum; ita quod Justitia regis mittet in curiam sanctae ecclesiae ad videndum qua ratione res ibi tractabitur. Et si clericus convictus vel confessus fuerit, non debet de retero eum ecclesia tueri.
Formula:АбзацArchiepiscopis, episcopis, et personis regni, non licet exiie de regno absque licentia domini regis. Et si exierint, si domino regi placuerit, assecurabunt, quod nec in eundo, nec in moram faciendo, nec in redeundo, perquirent malum vel damnum regi vel regno.
Formula:АбзацExcommunicati non debent dare vadium ad remanens, nec praestare juramentum, sed tantum vadium et plegium standi judicio ecclesiae ut absolvantur.
Formula:АбзацLaici non debent accusari nisi per certos et legales accusatores et testes in praesentia episcopi, ita quod archidiaconus non perdat jus suum, nec quicquam quod inde habere debeat. Et si tales fuerint qui culpantur, quod non velit vel non audeat aliquis eos accusare, vicecomcs requisitus ab episcopo faciet jurare duodecim legales homines de vicineto, seu de villa, coram episcopo, quod inde veritatem secundum conscientiam suam manifestabunt.
Formula:АбзацNullus qui de rege tenet in capite, nec aliquis dominicorum ministrorum ejus, excommunicetur, nec terrae alicujus illorum sub interdicto ponantur, nisi prius dominus rex, si in terra fuerit, conveniatur, vel Justitia ejus, si fuerit extra regnum, ut