Pagina:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/74

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


rectum de ipso faciat: et ita ut quod pertinebit ad curiam regiam ibidem terminetur, et de eo quod spectabit ad ecclesiasticam curiam, ad eandem mittatur ut ibidem tractetur.

Formula:АбзацDe appellationibus si emerserint, ab arcliidiacono debent procedere ad episcopum, ab episcopo ad archiepiscopum. Et si archiepiscopus defecerit in justitia exhibenda, ad dominum regem perveniendum est postremo, ut praecepto ipsius in curia archiepiscopi controversia terminetur, ita quod non debet ulterius procedere absque assensu domini regis.

Formula:АбзацSi calumnia emerserit inter clericum et laicum, vel inter laicum et clericum, de ullo tenemento quod clericus ad eleemosinam velit attrahere, laicus vero ad laicum fcudum, recognitione duodecim legalium hominum, per capitalis Justitiae regis considerationem terminabitur, utrum tenementum sit pertinens ad eleemosinam sive ad laicum feudum, coram ipso Justitia regis. Et si recognitum fuerit ad eleemosinam pertinere, placitum erit in curia ecclesiastica, si vero ad laicum feudum, nisi ambo de eodem episcopo vel barone advocaverint, erit placitum in curia regia. Sed si uterque advocaverit de feudo illo ante eundem episcopum vel baronem, erit placitum in curia ipsius; ita quod propter factam recognitionem scisinam non amittat, qui prior seisitus fnerat, douec per placitum dirationatum fuerit.

Formula:АбзацQui de civitate, vel castello, vel burgo, vel dominico manerio domini regis fuerit, si ab arcliidiacono vel episcopo super aliquo delicto citatus fuerit, unde debeat eisdem respondere et ad citationes eorum satisfacere noluerit, bene licet eum sub interdicto ponere, sed non debet excommunicari priusquam capitalis minister domini regis villae illius conveniatur, ut justiciet eum ad satisfactionem venire. Et si minister regis inde defecerit, ipse erit in misercorclia domini regis, et exinde poterit episcopus ipsum accusatum ecclesiastica justitia cohibere.

Formula:АбзацArchiepiscopi, episcopi, et universae personae regni, qui de rege tenent in capite, habent possessiones suas de domino rege sicut baroniam, et inde respondent Justitiis et ministris regis, et sequuntur et faciunt omnes rectitudines et consuetudines regias, et sicut barones ceteri, debent interesse judiciis curiae domini regis cum baronibus, usque dum perveniatur in judicio ad diminutionem membrorum vel mortem.