Jump to content

Pagina:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/78

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

X. ASSISA DE ARMIS HABENDIS IN ANGLIA

(1181)

1. Quicunque habet feodutn unius militis habeat loricam et cassidem, clypeum et lanceam; et omnis miles habeat tot loricas et cassides, et clypeos et lanceas quot habuerit feoda militum in dominico suo.

2. Quicunque vero liber laicus habuerit in catallo vel in redditu ad valentiam de xvi. marcis, habeat loricam et cassidem et clypeum et lanceam; quicunque vero liber laicus habuerit in catallo vel redditu x. marcas habeat aubergcl, et capellet ferri et lanceam.

3. Item omnes burgenscs et tota communa liberorum hominum habeant wambais et capellet ferri et lanceam.

4. Unusquisque autem illorum juret, quod infra festum Sancti Hilarii haec arma habebit, et domino regi Henrico scilicet filio Matildis imperatricis fidem portabit, et haec arma in suo servitio tenebit secundum praeceptum suum et ad fidem domini regis ut regni sui. Et nullus ex quo arma haec habuerit, ea vendat, nec invadiet, nec praestet, nec aliquo alio modo a se alienet; nec dominus suus ea aliquo modo ab homine suo alienet, nec per forisfactum, nec per donum, nec per vadium, nec aliquo alio modo.

5. Si quis haec arma habens obierit, arma sua remaneant haeredi suo. Si vero haeres de tali aetate non sit, quod armisuti possit, si opus fuerit, ille qui eum habebit in custodia habeat similiter custodiam armorum, et hominem inveniat qui armis uti possit in servitio domini regis, donec haeres de tali aetate sit quod arma portare possit, et tunc habeat.

6. Quicunque burgensis plura arma habuerit, quam habere oportuerit secundum hanc assisam, ea vendat vel det vel sic a se alienet tali homini qui ea in servitio domini regis Angliae retineat. Et nullus eorum plura arma retineat quam eum secundum hanc assisam habere oportuerit.

7. Item nullus Judaeus loricam vel aubergellum penes se re-