Pagina:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/88

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

1ХП. ИЗВЛЕЧЕНИЯ ИЗ ХРОНИК, ОТНОСЯЩИЕСЯ К ИОАННУ БЕЗЗЕМЕЛЬНОМУ].

A. D. 1200. Ead. Coggesluile (р. 860). Aci Angliam regreditur, auxilium ab omni regno expostulans...

Exiit ergo edictum a justitiariis regis per universam Angliam, ut quaelibet caruca arans tres persolveret solidos, quae nimirum gravis exactio valde populum terrae extenuavit, cum antea gravis exactio scutagii praecessisset; nam ad scutum duae marcae persolvebantur, cum nunquam amplius quam viginti solidi ad scutum exigerentur.

A. D. 1201. Rog. Hoveden, pp. 160, 161 Statim post Pascha praecepit rex ut comites et barones Angliae essent apud Portesmu ad Pentecosten, parati equis et armis ad transfretandum cum illo... Interim comites Angliae convenerunt ad colloquium inter eos habitum apud Leicestre, et ex communi consilio mandaverunt regi quod non transfretarent cum illo, nisi ille reddiderit eis jura sua. Rex autem malo usus consilio petebat ab eis castella sua...

Ib. p. 163. In hebdomada Pentecostes cum barones Angliae essent congregati apud Portesmue ad transfretandum cura rege, rex cepit de quibusdam illorum pecuniam quam expenderent in servitio suo, et permisit eos domum redire.

A. D. 1203. MATT. PARIS, p. 209. In di Sancti Nicolai apud Portesmutlie (rex) applicuit. Deinde in comites et barones occasiones praetendentes quod ipsum inter hostes reliquerant in partibus transmarinis, unde castella et terras suas pro eorum defectu amiserat, cepit ab eis septimam partem omnem mobilium suorum.

A. D. 1204. MATT. PARIS, p. 209. In crastino Circumcisionis convenerunt ad colloquium apud Oxoniam rex et maguates Angliae, ubi coucessa sunt regi auxilia militaria, de quolibet scuto scilicet duae marcae et dimidia; nec etiam episcopi et abbates sive ecclesiasticae personae sine promissione recesserunt.

A. D. 1205. MATT. PARIS, p. 212. Circa Pentecosten rex Johannes congregavit exercitum grandem quasi mare transiturum; et prohibente sibe Cantuariense archiepiscopo et aliis multis, apud Portesmue navium multitudinem copiosam coadunari fecit. Deinde rex cum parvo comitatu, idibus Julii naves ascendit et velis