patentibus Neptuno se committens, mutato consilio, dic tertia apud Stodtlandt juxta Warrham applicuit. Reversus autem rex cepit de comitibus, baronibus, militibus, et viris religiosis pecuniam infinitam, occasiones praetenderis quod noluerunt ipsimi sequi ad partes transmarinas ut haereditatem amissam recuperaret.
A. D. 1210. ANN. WAVERL. p. 264. Joliannes rex sub praetextu recuperandae Normanniae et aliarum terrarum, suarum quibus eum rex Eranciae Philippus spoliaverat, inaestimabilem et incomparabilem fecit pecuniae numeratae exactionem, nullis viris clericis vel laicis, nulli religioni cujuscunque ordinis parcens.
A. D. 1213. RAD. COGGESHALE, p. 872. Rex Angliae parato navigio in Pictaviam barones Northanhumbrenses invitavit ut secum transfretarent; at illi pari animo eademque sententia contradixerunt, asserentes non in hoc ei obnoxios esse secundum munia terrarum suarum, sed in expeditionibus Anglicanis se nimis exhaustos et vehementer attenuatos. Rex igitur indignatus collectis militum copiis ipsos atterere voluit, sed tandem archiepiscopus eum rationabiliter arguens impetum ipsius compescuit.
MATT. PARIS, p. 240. Eodem anno octavo kalendas Septembris convenerunt in civitate Londoniarum apud Sanctum Paulum Stephanus Cantuariensis archiepiscopus cum episcopis, abbatibus, prioribus, decanis et baronibus regni. In hoc colloquio, ut fama refert, archiepiscopus memoratus, convocatis seorsum quibusdam regni proceribus, coepit affari eos sectretius in hunc modum «Audistis», inquit, «quomodo ipse apud Wintoniam regem absolvi, et ipsum jurare compulerim quod leges iniquas destrueret et leges bonas, videlicet leges Edwardi, revocaret et in regno faceret ab omnibus observari. Inventa est quoque nunc carta quaedam Henrici primi regis Angliae per quam, si volueritis, libertates diu amissas poteritis ad statum prystinum revocare » ......
WALT. COVENT, p. 217. Dissensio orta est inter Johannein regem Angliae et quosdam de proceribus pro scutagio quod petebat ab illis qui non ierant, nec miserant cum ipso in Pictaviam. Dantibus enim illud plurimis, contradixerunt ex Aquilonaribus nonnulli, illi videlicet qui anno praeterito regem ne in Pictaviam transiret impedierunt, dicentes se propter terras quas in Anglia tenent non debere regem extra regnum sequi nec ipsum euntem scutagio juvare. E contra rege id tanquam debitum exigente eo quod in diebus patris sui necnon et fratris sic fieret, res ulterius processisset nisi ligati praesentia obstitisset.
A. D. 1214. MATT. PARI3, pp. 249, 252, 253. Nicolaus Thusculanensis episcopus et apostolicae sedis legatus in die apostolorum Petri et Pauli in ecclesia cathedrali (Sancti Pauli) relaxavit sententiam solemniter interdicti... Rex Anglorum Joliannes