Pagina:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/92

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

expletis agendis suis in partibus transmarinis rediit in Angliam XIV° kalendas Novembris. Sub eadem tempestate convenerunt, ad colloquium apud Sanctum Eadmundum comites et barones Angliae quasi orationis gratia, licet in causa aliud fuisset. Nam cum diu simul et secretius tractare coepissent, producta est in medium carta quaedam regis Henrici primi, quam idem barones a Stephano Cantuariensi archiepiscopo, ut praedictum est, in urbe Londoniarum acceperant... Itaque convenerunt universi ad ecclesiam Sancti Eadmundi, et incipientibus majoribus juraverunt super majus altare, quod si rex leges et libertates jam dictas concedere diffugeret, ipsi ei guerram tamdiu moverent ut ab ejus fidelitate se subtraherent., donec eis per cartam sigillo suo munitam confirmaret omnia quae petebant. Atque in hoc tandem communiter consenserunt, ut post Natale Domini simul omnes ad regem venientes, libertates praescriptas sibi peterent confirmari; atque interim in equis sibi et armis taliter providerent, quod, si forte rex a proprio vellet juramento, quod bene credebant, resilire, propter suam duplicitatem, ipsi protenus per captionem castrorum suorum eum ad satisfactionem compellerent.

A. D. 1215. MATT. PARIS, pp. 253—255... Rex tenuit curiam suam ad Natale Domini apud Wigorniam vix per spatium unius diei; deinde cum festinatione Londonias veniens apud Novum Templum hospitio sese recepit. Venientesque ad regem ibi supradicti magnates, in lascivo satis apparatu militari, petierunt quasdam libertates et leges regis Eadwardi cum aliis libertatibus sibi et regno Angliae et ecclesiae Anglicanac concessis confirmari, prout in carta regis Henrici primi et legibus praedictis asscriptae continentur... Audiens autem rex... postulabat inducias usque ad clausum Pascha... Rex autem interim volens sibi praecavere in posterum, fecit sibi soli contra omnes homines fidelitatem per tolam Angliam jurare, et homagia renovare; et ut sibi melius provideret, in die Purificationis beatae Mariae Crucem Domini suscepit... In hebdomada Paschae convenerunt apud Stamford magnates... Aestimati autem sunt in exercitu illo duo millia militum, praeter equites servientes et pedites... Fuerunt autem principes... Robertus Filius Walteri, Eustachius de Vesci, Ricardus de Percy, ...et alii multi... Stcphanum Cantuariensem archicpiscopum capitalem consentaneum habuerunt. Erat autem rex eo tempore apud Oxoniam... Dic Lunae... proxima post octavas Paschae barones memorati in villa dc Brakeleie pariter convenerunt... (Rex) misit ad eos archicpiscopum Cantuariensem et Willelmum Marescallum comitem de Pcnbrock... sciscitans ab eis quae essent leges et libertates quas quaerebant. At illi nunciis... schedulam porrexerunt quae ex parte maxima leges antiquas et regni consuetudines continebat. Tunc archiepiscopus cum sociis suis schedulam illam ad regem deferens capitula singula coram ipso memoriter recitavit... Cum itaque Archiepiscopus et Willelmus Marescallus