regem ad consensum inducere nullatenus potuissent, ad jussionem regis ad barones sunt reversi... Magnates... constituerunt Robertum Filium Walteri principem militiae... et sic... versus Norhamtunam acies direxerunt... infecto negotio ad castrum de Bedeforde perrexerunt... Venerunt itaque ad eos ibidem nuncii ab urbe Londoniarum, secretius eis indicantes, quod si vellent urbis ingressum habere cum festinatione illuc venirent. ...Ad Wares usque venerunt... Nono kalenda Junii... Londoniensium civitatem sine aliquo tumultu intraverunt... Et a civibus jam dictis accepta securitate, miserunt litteras ad comites, barones et milites illos qui adhuc per Angliam regi, licet ficte, adhaerere videbantur... Haec autem in parte eorum nomina sunt qui nondum juraverunt libertates praedictas; — Willelmus Marescallus comes de Penbrock, Ranulfus comes Cestrensis, Willelmus comes Saresbiriensis, Willelmus comes Warennae, Willelmus comes Albemarlensis, H. comes Cornubiae, W. de Albineto, Robertus de Veteri Ponte, Petrus Filius Hereberti, Brienusde Insula, G. de Luci, G. de Furnival, Thomas Basset, Henricus de Braibrock, Johannes de Bassingeburne, Willelmus de Cantelu, Henricus de Cornhulle, Johannes Filius Hugonis, Hugo de Nevilc, Philippus de Albineio, Johannes Marescallus, Willelmus Bruwerre. Hi omnes cum mandatum baronum accepissent, maxima pars eorum Londonias profecti, confoederati sunt magnatibus supradictis, regem penitus relinquentes... Statuerunt regi diem ut veniret contra eos ad colloquium in pratum inter Stancs et Windlesores situm, decimo quinto de Junii. Convenerunt itaque... Tandem igitur cum in varia sorte tractassent, rex Johannes, vires suas baronum viribus impares intelligens, sine difficultate leges... et libertates concessit.
Pagina:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/94
Appearance